• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 1

IIIª q. 80 a. 1 arg. 1

Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant distingui duo modi manducandi corpus Christi, scilicet spiritualiter et sacramentaliter. Sicut enim Baptismus est spiritualis regeneratio, secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto etc., ita etiam hoc sacramentum est cibus spiritualis, unde dominus, loquens de hoc sacramento, dicit, Ioan. VI, verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed circa Baptismum non distinguitur duplex modus sumendi, scilicet sacramentalis et spiritualis. Ergo neque circa hoc sacramentum debet haec distinctio adhiberi.

IIIª q. 80 a. 1 arg. 2

Praeterea, ea quorum unum est propter alterum, non debent ad invicem dividi, quia unum ab alio speciem trahit. Sed sacramentalis manducatio ordinatur ad spiritualem sicut ad finem. Non ergo debet sacramentalis manducatio contra spiritualem dividi.

IIIª q. 80 a. 1 arg. 3

Praeterea, ea quorum unum non potest esse sine altero, non debent contra se dividi. Sed videtur quod nullus possit manducare spiritualiter nisi etiam sacramentaliter manducet, alioquin antiqui patres hoc sacramentum spiritualiter manducassent. Frustra etiam esset sacramentalis manducatio, si sine ea spiritualis esse posset. Non ergo convenienter distinguitur duplex manducatio, scilicet sacramentalis et spiritualis.

IIIª q. 80 a. 1 s. c.

Sed contra est quod, super illud I Cor. XI, qui manducat et bibit indigne etc., dicit Glossa, duos dicimus esse modos manducandi, unum sacramentalem, et alium spiritualem.

IIIª q. 80 a. 1 co.

Respondeo dicendum quod in sumptione huius sacramenti duo sunt consideranda, scilicet ipsum sacramentum, et effectus ipsius, de quorum utroque supra iam dictum est. Perfectus igitur modus sumendi hoc sacramentum est quando aliquis ita hoc sacramentum suscipit quod percipit eius effectum. Contingit autem quandoque, sicut supra dictum est, quod aliquis impeditur a percipiendo effectum huius sacramenti, et talis sumptio huius sacramenti est imperfecta. Sicut igitur perfectum contra imperfectum dividitur, ita sacramentalis manducatio, per quam sumitur solum sacramentum sine effectu ipsius, dividitur contra spiritualem manducationem, per quam aliquis percipit effectum huius sacramenti quo spiritualiter homo Christo coniungitur per fidem et caritatem.

IIIª q. 80 a. 1 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod etiam circa Baptismum, et alia huiusmodi sacramenta, similis distinctio adhibetur, nam quidam suscipiunt tantum sacramentum, quidam vero sacramentum et rem sacramenti. Hic tamen differt quia, cum alia sacramenta perficiantur in usu materiae, percipere sacramentum est ipsa perfectio sacramenti, hoc autem sacramentum perficitur in consecratione materiae, et ideo uterque usus est consequens hoc sacramentum. In Baptismo autem, et aliis sacramentis characterem imprimentibus, illi qui accipiunt sacramentum, recipiunt aliquem spiritualem effectum, scilicet characterem, quod non accidit in hoc sacramento. Et ideo magis in hoc sacramento distinguitur usus sacramentalis a spirituali quam in Baptismo.

IIIª q. 80 a. 1 ad 2

Ad secundum dicendum quod sacramentalis manducatio quae pertingit ad spiritualem, non dividitur contra spiritualem, sed includitur ab ea. Sed illa sacramentalis manducatio contra spiritualem dividitur quae effectum non consequitur, sicut imperfectum quod non pertingit ad perfectionem speciei, dividitur contra perfectum.

IIIª q. 80 a. 1 ad 3

Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, effectus sacramenti potest ab aliquo percipi, si sacramentum habeatur in voto, quamvis non habeatur in re. Et ideo, sicut aliqui baptizantur Baptismo flaminis, propter desiderium Baptismi, antequam baptizentur Baptismo aquae; ita etiam aliqui manducant spiritualiter hoc sacramentum antequam sacramentaliter sumant. Sed hoc contingit dupliciter. Uno modo, propter desiderium sumendi ipsum sacramentum, et hoc modo dicuntur baptizari et manducare spiritualiter et non sacramentaliter, illi qui desiderant sumere haec sacramenta iam instituta. Alio modo, propter figuram, sicut dicit apostolus, I Cor. X, quod antiqui patres baptizati sunt in nube et in mari, et quod spiritualem escam manducaverunt et spiritualem potum biberunt. Nec tamen frustra adhibetur sacramentalis manducatio, quia plenius inducit sacramenti effectum ipsa sacramenti susceptio quam solum desiderium, sicut supra circa Baptismum dictum est.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Erster Artikel. Es giebt zwei Arten, zu kommunizieren: geistiger und sakramentalerweise.

a) Dem steht Folgendes entgegen: I. Wie die Taufe eine geistige Zeugung ist, nach Joh. 3, 5.; so ist die Eucharistie eine geistige Nahrung, nach Joh. 6, 64. Bei der Taufe wird aber nicht unterschieden ein geistiges Empfangen von einem sakramentalen. Also darf dies auch nicht bei der Eucharistie geschehen. II. Das sakramentale Empfangen hat zum Zwecke das geistige. Also ist dies vielmehr etwas Eines, wie Mittel und Zweck eine Einheit ist. Und es darf also da nicht unterschieden werden. III. Es scheint niemand geistigerweise sich durch die Eucharistie nähren zu können, der nicht sakramentalerweise sich dadurch nährt; sonst hätten die alten Vorväter geistig kommuniziert. Und ohne Zweck ist das sakramentale Speisen, wenn nicht das geistige mit dabei ist. Also kann das Eine nicht ohne das Andere sein; und besteht somit keine Unterscheidung. Auf der anderen Seite bemerkt zu 1. Kor. II. die Glosse: „Zwei Arten zu essen unterscheiden wir: die eine ist die sakramentale, die andere die geistige.“

b) Ich antworte, in dem Empfangen dieses Sakramentes sei zu unterscheiden: 1. das Sakrament; und 2. seine Wirkung. Vollkommen also empfängt jemand dieses Sakrament, wenn er es so nimmt, daß er auch die Wirkung davon in sich empfängt. Geschieht es nun, daß jemand nur das Sakrament empfängt und nicht dessen Wirkung, so empfängt er es in unvollkommener Weise. Wie also „vollkommen“ und „unvollkommen“ sich voneinander unterscheiden, so unterscheidet sich das sakramentale Empfangen, wodurch jemand nur das Sakrament empfängt ohne die Wirkung desselben von dem geistigen Empfangen, also vom geistigen Essen, wodurch jemand die Wirkung des Sakramentes in sich empfängt, nämlich verbunden wird mit Christo in Glaube und Liebe.

c) I. Auch bei den übrigen herrscht eine ähnliche Unterscheidung. Denn manche empfangen das Sakrament der Taufe; aber nicht dessen Wirkung oder sachlichen Inhalt, nicht die res sacramenti. Nur dieser Unterschied besteht, daß die anderen Sakramente vollendet werden im Gebrauchen der Materie; die Eucharistie aber wird, unabhängig vom Gebrauchen oder Empfangen, vollendet in der Konsekration der Materie. Deshalb findet sich beiderlei Gebrauchen bei diesem Sakramente als der Vollendung und dem Quell aller Sakramente. In der Taufe auch und in den Sakramenten, die einen Charakter einprägen, empfängt jeder kraft des Sakramentesselber eine geistige Wirkung in seiner Seele, nämlich den Charakter, was hier nicht statthat. Deshalb wird hier in höherem Grade wie in der Taufe unterschieden das Gebrauchen oder die Anwendung des Sakramentes von der geistigen Wirkung. II. Das sakramentale Empsangen der Eucharistie, welches vollendet wird durch das geistige, wird nicht unterschieden, sondern eingeschlossen von diesem. Nur jenes sakramentale Speisen, welches der geistigen Wirkung ermangelt, wird wie Unvollkommenes und Vollkommenes unterschieden vom geistigen. III. Die Wirkung eines Sakramentes kann jemand in sich aufnehmen kraft des Verlangens nach dem Sakramente, wenn er dieses auch nicht thatsächlich empfängt. Wie also jemand getauft wird durch die Begierdetaufe, so kann auch jemand geistigerweise dieses Sakrament genießen, der es nicht dem Sakramente nach zu sich nimmt: 1. Auf Grund der Sehnsucht nach dem Sakramente; und so nehmen geistigerweise die Eucharistie jene, die sich danach sehnen, nachdem sie bereits eingesetzt worden; — 2. auf Grund der Figur; und so „sind getauft worden im Wasser und in der Wolke“ … „und haben gegessen die geistige Speise und getrunken geistigen Trank die Vorväter“ (1. Kor. 10.). Darum ist aber die sakramentale Speisung nicht zwecklos. Denn dadurch nimmt man vollendeter an der Wirkung des Sakramentes teil wie durch die geistige Speisung allein.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung