• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 9

IIIª q. 80 a. 9 arg. 1

Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non habentes usum rationis non debeant hoc sacramentum accipere. Requiritur enim quod aliquis ad hoc sacramentum cum devotione et praecedenti sui examinatione accedat, secundum illud I Cor. XI, probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Sed hoc non potest esse in his qui carent usu rationis. Ergo non debet eis hoc sacramentum dari.

IIIª q. 80 a. 9 arg. 2

Praeterea, inter alios qui carent usu rationis, sunt etiam arreptitii, qui energumeni dicuntur. Sed tales etiam ab inspectione huius sacramenti arcentur, secundum Dionysium, in libro Eccles. Hier. Ergo carentibus usu rationis hoc sacramentum dari non debet.

IIIª q. 80 a. 9 arg. 3

Praeterea, inter alios carentes usu rationis maxime pueri videntur esse innocentes. Sed pueris hoc sacramentum non exhibetur. Ergo multo minus aliis carentibus usu rationis.

IIIª q. 80 a. 9 s. c.

Sed contra est quod legitur in Concilio Arausico, et habetur in decretis, XXVI, qu. VI, amentibus quaecumque sunt pietatis, sunt conferenda. Et ita est conferendum hoc sacramentum, quod est sacramentum pietatis.

IIIª q. 80 a. 9 co.

Respondeo dicendum quod aliqui dicuntur non habere usum rationis dupliciter. Uno modo, quia habent debilem usum rationis, sicut dicitur non videns qui male videt. Et quia tales possunt aliquam devotionem concipere huius sacramenti, non est eis hoc sacramentum denegandum. Alio modo dicuntur aliqui non habere totaliter usum rationis. Aut igitur nunquam habuerunt usum rationis, sed sic a nativitate permanserunt, et sic talibus non est hoc sacramentum exhibendum, quia in eis nullo modo praecessit huius sacramenti devotio. Aut non semper caruerunt usu rationis. Et tunc, si prius, quando erant suae mentis compotes, apparuit in eis huius sacramenti devotio, debet eis in articulo mortis hoc sacramentum exhiberi, nisi forte timeatur periculum vomitus vel exspuitionis. Unde legitur in Concilio Carthaginensi IV, et habetur in decretis, XXVI, qu. VI, is qui in infirmitate poenitentiam petit, si casu, dum ad eum invitatus sacerdos venit, oppressus infirmitate obmutuerit, vel in phrenesim conversus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam, et, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori eius Eucharistia.

IIIª q. 80 a. 9 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod carentes usu rationis possunt devotionem ad sacramentum habere, quantum ad aliquos quidem praesentem, quantum ad alios autem praeteritam.

IIIª q. 80 a. 9 ad 2

Ad secundum dicendum quod Dionysius loquitur ibi de energumenis nondum baptizatis, in quibus scilicet nondum est vis Daemonis extincta, quae viget in eis per originale peccatum. Sed de baptizatis qui corporaliter ab immundis spiritibus vexantur, est eadem ratio et de aliis amentibus. Unde Cassianus dicit, eis, qui ab immundis vexantur spiritibus, communionem sacrosanctam a senioribus nostris nunquam meminimus interdictam.

IIIª q. 80 a. 9 ad 3

Ad tertium dicendum quod eadem ratio est de pueris recenter natis et de amentibus qui nunquam habuerunt usum rationis. Unde talibus non sunt sacra mysteria danda, quamvis quidam Graeci contrarium faciant, propter hoc quod Dionysius, II cap. Eccles. Hier., dicit baptizatis esse sacram communionem dandam, non intelligentes quod Dionysius ibi loquitur de Baptismo adultorum. Nec tamen per hoc aliquod detrimentum vitae patiuntur, propter hoc quod dominus dicit, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, quia, sicut Augustinus scribit Bonifacio, tunc unusquisque fidelium corporis et sanguinis domini particeps fit, scilicet spiritualiter, quando in Baptismate membrum corporis Christi efficitur. Sed quando iam pueri incipiunt aliqualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere huius sacramenti, tunc potest eis hoc sacramentum conferri.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Neunter Artikel. Über jene. die nicht den Gebrauch der Vernunft haben.

a) Solche dürfen nicht das Sakrament empfangen. Denn: I. Man muß dieses Sakrament mit Andacht und Ehrfurcht empfangen, nach 1. Kor. 11.: „Es prüfe der Mensch sich selbst und so esse er von diesem Brote.“ Dessen aber sind die des Gebrauches der Vernunft ermangelnden nicht fähig. II. Die sogenannten besessenen sind unter diesen. Von ihnen aber sagt Dionysius (eccl. hier. 3.), sie sollten nicht einmal das Sakrament sehen. Also gilt dies von allen derartigen. III. Die Kinder befinden sich unter solchen des Gebrauches der Vernunft ermangelnden. Diesen aber wird das Sakrament nicht gegeben. Auf der anderen Seite erklärt das concilium Arausicanum I. (can. 13.): „Den wahnsinnigen soll gespendet werden, was auch immer der Frömmigkeit zugehört;“ also dieses Sakrament vorzugsweise.

b) Ich antworte; hat jemand einen nur schwachen Gebrauch der Vernunft, so kann er immerhin einige Andacht haben; und demnach ist ihm das Sakrament zu spenden. Wer aber gar nicht den Gebrauch der Vernunft hat, besaß denselben entweder von seiner Geburt aus nicht; und einem solchen darf es nicht gespendet werden, weil in keiner Weise bei ihm die Andacht zu diesem Sakramente vorhergegangen ist. War ein solcher jedoch früher der Vernunft mächtig und sind Zeichen der Andacht zu diesem Sakramente damals erschienen, so darf vor dem Tode das Sakrament ihm gespendet werden; es sei denn man fürchte das Ausbrechen oder ähnliche Verunehrung. Deshalb erklärt das vierte Konzil von Karthago (can. 76 ): „Wer in der Krankheit Zeichen der Reue giebt und ist unter dem Gewichte der Krankheit, wenn der Priester, den man gerufen, kommt, stumm geworden oder in Wahnsinn gefallen, so sollen Zeugnis geben jene, die ihn früher sprechen gehört haben und demgemäß soll er die Absolution erhalten; und glaubt man, er werde sogleich sterben, so soll er wieder versöhnt werden kraft der Händeauflegung und in seinen Mund soll man hineinbringen die Eucharistie.“

c) I. Eine etwelche Andacht können solche Menschen besitzen, wenigstens sie im vergangenen Leben gezeigt haben. II. Dionysius spricht da von den nicht getauften besessenen, in denen die Gewalt des Teufels nicht gebrochen ist, weil die Erbsünde noch in denselben waltet. Sind solche besessene aber getauft, so gilt von ihnen das eben von den anderen Gesagte. Darum sagt Kassian (col. 7. c. 30.): „Wir erinnern uns nicht, daß von den Oberen jemals denen, die von unreinen Geistern befallen worden, die Kommunion untersagt wurde.“ III. Dasselbe gilt von den neugeborenen Kindern, was von den sinnlosen, die niemals den Gebrauch der Vernunft hatten. Die heiligen Geheimnisse dürfen ihnen nicht gegeben werden. Manche Griechen aber thun das Gegenteil, weil Dionysius sage, den neugetauften solle man die heilige Kommunion spenden (2. de coel. hdier.); sie verstehen nicht, daß Christus da von den erwachsenen getauften spricht. Deshalb leiden die Kinder keinen Nachteil; denn, wie Augustin sagt zu Joh. 6, 54. (ad Bonif.), „dann wird jeder unter den gläubigen teilhaft des Leibes und Blutes des Herrn (geistigerweise), wann er in der Taufe ein Glied am Leibe Christi wird“ (Kap. 73, Art. 3 ad II.). Fangen jedoch die Kinder an, einen etwelchen Gebrauch der Vernunft zu haben und damit eine gewisse Andacht zu diesem Sakramente, so kann es ihnen gereicht werden.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité