• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 11

IIIª q. 80 a. 11 arg. 1

Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod liceat cessare omnino a communione. Laudatur enim centurio de hoc quod dicit, Matth. VIII domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Cui comparatur ille qui reputat sibi a communione esse abstinendum, ut dictum est. Cum ergo nunquam legatur Christum in eius domum venisse, videtur quod liceat alicui toto tempore vitae suae a communione abstinere.

IIIª q. 80 a. 11 arg. 2

Praeterea, cuilibet licet abstinere ab his quae non sunt de necessitate salutis. Sed hoc sacramentum non est de necessitate salutis, ut supra dictum est. Ergo licet a susceptione huius sacramenti omnino cessare.

IIIª q. 80 a. 11 arg. 3

Praeterea, peccatores non tenentur communicare, unde Fabianus Papa, cum dixisset, ter in anno omnes communicent, adiunxit nisi forte quis maioribus criminibus impediatur. Si ergo illi qui non sunt in peccato, tenentur communicare, videtur quod melioris conditionis sint peccatores quam iusti, quod est inconveniens. Ergo videtur quod etiam iustis liceat a communione cessare.

IIIª q. 80 a. 11 s. c.

Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

IIIª q. 80 a. 11 co.

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est modus percipiendi hoc sacramentum, spiritualis scilicet et sacramentalis. Manifestum est autem quod omnes tenentur saltem spiritualiter manducare, quia hoc est Christo incorporari, ut supra dictum est. Spiritualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi hoc sacramentum, ut supra dictum est. Et ideo sine voto percipiendi hoc sacramentum non potest homini esse salus. Frustra autem esset votum nisi impleretur quando opportunitas adesset. Et ideo manifestum est quod homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solum ex statuto Ecclesiae, sed etiam ex mandato domini, dicentis, Matth. XXVI, hoc facite in meam commemorationem. Ex statuto autem Ecclesiae sunt determinata tempora exequendi Christi praeceptum.

IIIª q. 80 a. 11 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in pastorali, illa est vera humilitas, cum ad respuendum hoc quod utiliter praecipitur, pertinax non est. Et ideo non potest esse laudabilis humilitas si contra praeceptum Christi et Ecclesiae aliquis a communione abstineat. Neque enim centurioni praeceptum fuit ut Christum in sua domo reciperet.

IIIª q. 80 a. 11 ad 2

Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum dicitur non esse necessitatis sicut Baptismus, quantum ad pueros, quibus potest esse salus sine hoc sacramento, non autem sine sacramento Baptismi. Quantum vero ad adultos, utrumque est necessitatis.

IIIª q. 80 a. 11 ad 3

Ad tertium dicendum quod peccatores magnum detrimentum patiuntur ex hoc quod repelluntur a perceptione huius sacramenti, unde per hoc non sunt melioris conditionis. Et licet in peccatis permanentes non excusentur propter hoc a transgressione praecepti, poenitens tamen, qui, ut Innocentius dicit, secundum consilium sacerdotis abstinet, excusatur.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Elfter Artikel. Es ist nicht erlaubt, ganz und gar der Kommunion sich zu enthalten.

a) Dies scheint wohl erlaubt. Denn: I. Der Hauptmann (Matth. 8.) wird gelobt, weil Er gesprochen hatte: „Herr, ich bin nicht würdig, daß Du eintrittst unter mein Dach.“ Aus ähnlichem Grunde also darf man der Kommunion sich ganz und gar enthalten. II. Man kann sich dessen enthalten, was nicht notwendig zum Heile ist. Dies ist aber nicht der Fall bei der Kommunion, daß sie zum Heile notwendig ist. III. Papst Fabian sagt: „Dreimal sollen die gläubigen kommunizieren, wenn nicht jemand schwerer Verbrechen schuldig ist.“ Würden also jene, welche nicht in schwer sündigem Zustande sind, gehalten sein zu kommunizieren, so wären die Sünder in einer besseren Lage wie die tugendhaften; was unzulässig ist. Auf der anderen Seite gebietet der Herr (Joh. 6.): „Wenn ihr nicht das Fleisch des Menschensohnes esset und sein Blut trinket, werdet ihr nicht das Leben in euch haben.“

b) Ich antworte, geistig zu kommunizieren, seien jedenfalls alle gehalten; denn dies ist nichts Anderes als ein Glied sein im Leibe Christi. Da nun aber die geistige Kommunion einschließt das Verlangen nach der sakramentalen, so folgt, soll ein solches Verlangen nicht durchaus zwecklos sein, daß ihm nachgegeben wird, sobald eine günstige Gelegenheit sich bietet. Offenbar also ist es zum Heile des Menschen notwendig, daß dieses Sakrament er nehme; nicht nur nach dem Kirchengebote, sondern nach den Worten des Herrn: „Dies thut zu meinem Gedächtnisse.“ Die Kirche hat nur die angemessenen Zeiten bestimmt.

c) I. „Jene Demut ist eine wahrhafte,“ antwortet Gregor in der Pastoral (p. I., cap. 6.), „welche nicht hartnäckig ist in der Zurückweisung dessen, was zum Nutzen des Menschen vorgeschrieben wurde. Jenen Hauptmann band kein Gebot, daß er Christum in sein Haus aufnehmen sollte.“ II. Mit Rücksicht auf die Kinder ist dieses Sakrament nicht zum Heile notwendig, wohl aber die Taufe. Mit Rücksicht auf die erwachsenen sind beide Sakramente zum Heile notwendig. III. Die Sünder erdulden großen Nachteil, welche von diesem Sakramente ferngehalten werden; sind also deshalb durchaus nicht in einer besseren Lage. Und zwar sind sie, wenn sie nicht bereuen, auch der Übertretung dieses Kirchengebotes schuldig. Nur wenn sie ihre Sünden bereuen und von dem verordneten Priester ihnen geraten wird, nicht zu kommunizieren, sind sie von der Übertretung des Kirchengebotes entschuldigt.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung