Edition
ausblenden
Summa theologiae
Articulus 2
IIIª q. 90 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur partes poenitentiae contritio, confessio et satisfactio. Contritio enim est in corde, et sic pertinet ad interiorem poenitentiam. Confessio autem est in ore, et satisfactio in opere, et sic duo ultima pertinent ad poenitentiam exteriorem. Poenitentia autem interior non est sacramentum, sed sola poenitentia exterior, quae sensui subiacet. Non ergo convenienter assignantur hae partes sacramento poenitentiae.
IIIª q. 90 a. 2 arg. 2
Praeterea, in sacramento novae legis confertur gratia, ut supra habitum est. Sed in satisfactione non confertur aliqua gratia. Ergo satisfactio non est pars sacramenti.
IIIª q. 90 a. 2 arg. 3
Praeterea, non est idem fructus rei et pars. Sed satisfactio est fructus poenitentiae, secundum illud Luc. III, facite vobis dignos fructus poenitentiae. Ergo non est pars poenitentiae.
IIIª q. 90 a. 2 arg. 4
Praeterea, poenitentia ordinatur contra peccatum. Sed peccatum potest perfici solum in corde per consensum, ut in secunda parte habitum est. Ergo et poenitentia. Non ergo debent poenitentiae partes poni confessio oris et satisfactio operis.
IIIª q. 90 a. 2 s. c.
Sed contra, videtur quod debeant poni plures partes poenitentiae. Pars enim hominis ponitur non solum corpus, quasi materia, sed etiam anima, quae est forma. Sed tria praedicta, cum sint actus poenitentis, se habent sicut materia, absolutio autem sacerdotis se habet per modum formae. Ergo absolutio sacerdotis debet poni quarta pars poenitentiae.
IIIª q. 90 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod duplex est pars, ut dicitur in V Metaphys. scilicet pars essentiae, et pars quantitatis. Partes quidem essentiae sunt, naturaliter quidem, forma et materia, logice autem, genus et differentia. Hoc autem modo quodlibet sacramentum distinguitur in materiam et formam sicut in partes essentiae, unde et supra dictum est quod sacramenta consistunt in rebus et verbis. Sed quia quantitas se tenet ex parte materiae, partes quantitatis sunt partes materiae. Et hoc modo sacramento poenitentiae specialiter assignantur partes, ut supra dictum est, quantum ad actus poenitentis, qui sunt materia huius sacramenti. Dictum est autem supra quod alio modo fit recompensatio offensae in poenitentia, et in vindicativa iustitia. Nam in vindicativa iustitia fit recompensatio secundum arbitrium iudicis, non secundum voluntatem offendentis vel offensi, sed in poenitentia fit recompensatio offensae secundum voluntatem peccantis, et secundum arbitrium Dei, in quem peccatur; quia hic non quaeritur sola reintegratio aequalitatis iustitiae, sicut in iustitia vindicativa, sed magis reconciliatio amicitiae, quod fit dum offendens recompensat secundum voluntatem eius quem offendit. Sic igitur requiritur ex parte poenitentis, primo quidem, voluntas recompensandi, quod fit per contritionem; secundo, quod se subiiciat arbitrio sacerdotis loco Dei, quod fit in confessione; tertio, quod recompenset secundum arbitrium ministri Dei, quod fit in satisfactione. Et ideo contritio, confessio et satisfactio ponuntur partes poenitentiae.
IIIª q. 90 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod contritio secundum essentiam quidem est in corde, et pertinet ad interiorem poenitentiam, virtualiter autem pertinet ad poenitentiam exteriorem, inquantum scilicet implicat propositum confitendi et satisfaciendi.
IIIª q. 90 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod satisfactio confert gratiam prout est in proposito, et auget eam prout est in executione, sicut Baptismus in adultis, ut supra dictum est.
IIIª q. 90 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod satisfactio est pars poenitentiae sacramenti; fructus autem poenitentiae virtutis.
IIIª q. 90 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod plura requiruntur ad bonum, quod procedit ex integra causa, quam ad malum, quod procedit ex singularibus defectibus, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Et ideo, licet peccatum perficiatur in consensu cordis, ad perfectionem tamen poenitentiae requiritur et contritio cordis, et confessio oris, et satisfactio operis.
IIIª q. 90 a. 2 ad 5
Ad contrarium patet solutio per ea quae dicta sunt.
Übersetzung
ausblenden
Summe der Theologie
Zweiter Artikel. Die Reue, das Bekenntnis, die Genugthuung sind die Teile der Buße.
a) Dies sind sie nicht. Denn: I. Die Reue ist innerlich im Herzen; das Bekenntnis und die Genugthuung gehören zur äußerlichen, sinnlich wahrnehmbaren Buße. Die Reue also ist kein Teil eines Sakramentes, das ja dem ganzen Wesen nach ein äußerliches, sinnlich wahrnehmbares Zeichen ist. II. Im Sakramente des Neuen Bundes wird Gnade gewirkt, was bei der Genugthuung nicht der Fall ist. III. Es ist nicht dasselbe: die Frucht einer Sache und der Teil dieser nämlichen. Die Genugthuung aber ist eine Frucht der Buße, nach Luk. 3.: „Tragt Früchte, die würdig sind der Buße.“ IV. Die Buße steht gegenüber der Sünde. Diese aber vollendet sich allein in der Zustimmung im Innern des Herzens; also auch die Buße. Einzig somit die innerliche Reue ist die Buße. V. Auf der anderen Seite müßte auch die Lossprechung als die bestimmende Form wie ein Teil der Buße betrachtet werden; ist ja nicht nur der Leib, als das bestimmbare Moment, ein Teil des Menschen, sondern auch die Seele, als das bestimmende Moment.
b) Ich antworte; die Teile der Wesenheit eines Dinges sind Materie und Form; die logischen Teile die „Art“ und die Gattung. Danach hat jedes Sakrament als Teile die Form und Materie; und bestehen die Sakramente aus Sachen und Worten. Der Umfang aber hält sich auf seiten des Stoffes; und so sind die Teile im Umfange Teile des materialen Teiles. In diesem Sinne sprechen wir hier von Teilen der Buße, nämlich von Teilen auf seiten des büßenden, dessen Thätigkeiten die Materie des Sakramentes bilden. Anders aber vollzieht sich die Entgeltung in der Buße wie in der strafenden Gerechtigkeit. Denn bei letzterer wird das gerechte Gleichmaß hergestellt durch die Bestimmung des Richters und nicht gemäß dem Willen des Beleidigers. In der Buße aber wird das Gleichmaß oder die Entgeltung hergestellt durch den Willen des beleidigten Gottes und gemäß dem Willen des Sünders; denn hier wird mehr als das genaue Gleichmaß der Gerechtigkeit gesucht die Aussöhnung der Freundschaft. So wird also seitensdes büßenden erfordert: 1. der Wille, zu entgelten: die Reue; — 2. die Unterwerfung unter den Willen des Priesters, der die Stelle Gottes vertritt: das Bekenntnis; — 3. die Entgeltung nach dem Willen des Priesters: die Genugthuung.
c) I. Gemäß ihrem Wesen ist die Reue im Innern des Herzens und gehört so zur innerlichen Buße. Der in ihr enthaltenen Kraft nach aber gehört sie zur äußerlichen Buße; insofern sie in sich enthält den Vorsatz, zu bekennen und genugzuthun. II. Die Genugthuung wirkt Gnade, insoweit sie im Vorsatze enthalten ist; und sie vermehrt die Gnade, insoweit sie ausgeführt wird; wie dies auch in der Taufe bei den erwachsenen der Fall ist. III. Die Genugthuung ist ein Teil des Sakramentes der Buße, eine Frucht der Tugend der Buße. IV. Mehreres gehört zur Vollendung des Guten, „was ja aus der vollständigen Ursache hervorgeht“, wie zum Übel, „was aus einzelnen Mängeln entsteht“ (Dionys. 4. de div. nom.). Die Sünde also vollendet sich wohl in der innerlichen Zustimmung; zur Vervollständigung der Buße aber gehört die Reue des Herzens, das Bekenntnis des Mundes, die Genugthuung im Wirken. V. Oben beantwortet.