• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 6

Iª q. 93 a. 6 arg. 1

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod imago Dei non sit in homine solum secundum mentem. Dicit enim apostolus, I ad Cor. XI, quod vir est imago Dei. Sed vir non est solum mens. Ergo imago Dei non attenditur solum secundum mentem.

Iª q. 93 a. 6 arg. 2

Praeterea, Gen. I, creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. Sed distinctio masculi et feminae est secundum corpus. Ergo etiam secundum corpus attenditur Dei imago in homine, et non secundum mentem tantum.

Iª q. 93 a. 6 arg. 3

Praeterea, imago praecipue videtur attendi secundum figuram. Sed figura ad corpus pertinet. Ergo imago Dei attenditur in homine etiam secundum corpus, et non secundum mentem tantum.

Iª q. 93 a. 6 arg. 4

Praeterea, secundum Augustinum, XII super Gen. ad Litt., triplex visio invenitur in nobis, scilicet corporalis, spiritualis sive imaginaria, et intellectualis. Si ergo secundum visionem intellectualem, quae ad mentem pertinet, est aliqua Trinitas in nobis, secundum quam sumus ad imaginem Dei; pari ratione et in aliis visionibus.

Iª q. 93 a. 6 s. c.

Sed contra est quod apostolus dicit, ad Eph. IV, renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, ex quo datur intelligi quod renovatio nostra, quae fit secundum novi hominis indumentum, ad mentem pertinet. Sed ad Col. III, dicit, induentes novum hominem, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum, ubi renovationem quae est secundum novi hominis indumentum, attribuit imagini Dei. Esse ergo ad imaginem Dei pertinet solum ad mentem.

Iª q. 93 a. 6 co.

Respondeo dicendum quod, cum in omnibus creaturis sit aliqualis Dei similitudo, in sola creatura rationali invenitur similitudo Dei per modum imaginis, ut supra dictum est, in aliis autem creaturis per modum vestigii. Id autem in quo creatura rationalis excedit alias creaturas, est intellectus sive mens. Unde relinquitur quod nec in ipsa rationali creatura invenitur Dei imago, nisi secundum mentem. In aliis vero partibus, si quas habet rationalis creatura, invenitur similitudo vestigii; sicut et in ceteris rebus quibus secundum partes huiusmodi assimilatur. Cuius ratio manifeste cognosci potest, si attendatur modus quo repraesentat vestigium, et quo repraesentat imago. Imago enim repraesentat secundum similitudinem speciei, ut dictum est. Vestigium autem repraesentat per modum effectus qui sic repraesentat suam causam, quod tamen ad speciei similitudinem non pertingit, impressiones enim quae ex motu animalium relinquuntur, dicuntur vestigia; et similiter cinis dicitur vestigium ignis; et desolatio terrae, vestigium hostilis exercitus. Potest ergo huiusmodi differentia attendi inter creaturas rationales et alias creaturas, et quantum ad hoc quod in creaturis repraesentatur similitudo divinae naturae, et quantum ad hoc quod in eis repraesentatur similitudo Trinitatis increatae. Nam quantum ad similitudinem divinae naturae pertinet, creaturae rationales videntur quodammodo ad repraesentationem speciei pertingere, inquantum imitantur Deum non solum in hoc quod est et vivit, sed etiam in hoc quod intelligit, ut supra dictum est. Aliae vero creaturae non intelligunt; sed apparet in eis quoddam vestigium intellectus producentis, si earum dispositio consideretur. Similiter, cum increata Trinitas distinguatur secundum processionem verbi a dicente, et amoris ab utroque, ut supra habitum est; in creatura rationali, in qua invenitur processio verbi secundum intellectum, et processio amoris secundum voluntatem, potest dici imago Trinitatis increatae per quandam repraesentationem speciei. In aliis autem creaturis non invenitur principium verbi, et verbum, et amor; sed apparet in eis quoddam vestigium quod haec inveniantur in causa producente. Nam hoc ipsum quod creatura habet substantiam modificatam et finitam, demonstrat quod sit a quodam principio; species vero eius demonstrat verbum facientis, sicut forma domus demonstrat conceptionem artificis; ordo vero demonstrat amorem producentis, quo effectus ordinatur ad bonum, sicut usus aedificii demonstrat artificis voluntatem. Sic igitur in homine invenitur Dei similitudo per modum imaginis secundum mentem; sed secundum alias partes eius, per modum vestigii.

Iª q. 93 a. 6 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod homo dicitur imago Dei, non quia ipse essentialiter sit imago, sed quia in eo est Dei imago impressa secundum mentem; sicut denarius dicitur imago Caesaris, inquantum habet Caesaris imaginem. Unde non oportet quod secundum quamlibet partem hominis accipiatur Dei imago.

Iª q. 93 a. 6 ad 2

Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit XII de Trin., quidam imaginem Trinitatis in homine posuerunt, non secundum unum individuum, sed secundum plura; dicentes quod vir patris personam intimat; filii vero personam, quod de viro ita processit ut de illo nasceretur; atque ita tertiam personam, velut spiritum sanctum, dicunt esse mulierem, quae ita de viro processit ut non ipsa esset filius aut filia. Quod prima facie absurdum videtur. Primo quidem, quia sequeretur quod spiritus sanctus esset principium filii, sicut mulier est principium prolis quae nascitur de viro. Secundo, quia unus homo non esset nisi ad imaginem unius personae. Tertio, quia secundum hoc Scriptura de imagine Dei in homine mentionem facere non debuisset, nisi producta iam prole. Et ideo dicendum est quod Scriptura, postquam dixerat, ad imaginem Dei creavit illum, addidit, masculum et feminam creavit eos, non ut imago Dei secundum distinctiones sexuum attendatur; sed quia imago Dei utrique sexui est communis, cum sit secundum mentem, in qua non est distinctio sexuum. Unde apostolus, ad Col. III, postquam dixerat, secundum imaginem eius qui creavit illum, subdit, ubi non est masculus et femina.

Iª q. 93 a. 6 ad 3

Ad tertium dicendum quod, quamvis imago Dei in homine non accipiatur secundum figuram corpoream, tamen corpus hominis, quia solum inter terrenorum animalium corpora non pronum in alvum prostratum est, sed tale est ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis in hoc ad imaginem et similitudinem Dei, quam cetera corpora animalium, factum iure videri potest; ut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest. Quod tamen non est sic intelligendum, quasi in corpore hominis sit imago Dei, sed quia ipsa figura humani corporis repraesentat imaginem Dei in anima, per modum vestigii.

Iª q. 93 a. 6 ad 4

Ad quartum dicendum quod tam in visione corporali quam in visione imaginaria invenitur quaedam Trinitas, ut Augustinus dicit in libro de Trin. In visione enim corporali est quidem primo species exterioris corporis; secundo vero ipsa visio, quae fit per impressionem cuiusdam similitudinis praedictae speciei in visum; tertio est ibi intentio voluntatis applicans visum ad videndum, et eum in re visa detinens. Similiter etiam in visione imaginaria invenitur primo quidem species in memoria reservata; secundo ipsa imaginaria visio, quae provenit ex hoc quod acies animae, idest ipsa vis imaginaria, informatur secundum praedictam speciem; tertio vero invenitur intentio voluntatis coniungens utrumque. Sed utraque Trinitas deficit a ratione divinae imaginis. Nam ipsa species exterioris corporis est extra naturam animae, species autem quae est in memoria, etsi non sit extra animam, est tamen adventitia animae, et ita utrobique deficit repraesentatio connaturalitatis et coaeternitatis divinarum personarum. Visio vero corporalis non procedit tantum a specie exterioris corporis, sed simul cum hoc a sensu videntis, et similiter visio imaginaria non solum procedit a specie quae in memoria conservatur, sed etiam a virtute imaginativa, et ita per hoc non repraesentatur convenienter processio filii a solo patre. Intentio vero voluntatis, quae coniungit duo praedicta, non ex eis procedit, neque in visione corporea neque in spirituali, unde non convenienter repraesentatur processio spiritus sancti a patre et filio.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Sechster Artikel. Nur im vernünftigen Geiste des Menschen ist das Bild Gottes.

a) Dagegen sagt: I. Paulus (1. Kor. 11.): „Der Mann ist das Bild Gottes.“ Der Mann aber ist nicht vernünftiger Geist allein. II. Gen. 1, 27. heißt es: „Gott schuf den Menschen nach seinem Bilde, nach dem Bilde Gottes schuf Er ihn; Mann und Weib erschuf Er sie.“ Der Unterschied zwischen Mann und Weib aber ist gemäß dem Körper. Also mit Rücksicht auf den Körper trägt der Mensch das Bild Gottes. III. Das Bild stellt vorzugsweise eine Figur dar. Die Figur aber gehört zum Körper. IV. Augustin (12. sup. Gen. ad litt. 7. et 24.) nimmt eine dreifache Art Schauen an, nämlich ein körperliches, ein geistiges oder in der Einbildungskraft befindliches und ein vernünftiges. Ist also gemäß dem letzteren eine Dreiheit in uns, so auch gemäß dem ersteren. Auf der anderen Seite heißt es Ephes. 4, 23.: „Erneuert euch in euerem vernünftigen Geiste und ziehet den neuen Menschen an.“ Also vollzieht sich unsere Erneuerung im vernünftigen Geiste. Koloss. 3, 10 aber wird gesagt: „Ziehet den neuen Menschen an, der da erneuert wird in der Anerkenntnis Gottes gemäß dem Bilde dessen, der ihn geschaffen;“ wo also die Erneuerung, welcher gemäß der neue Mensch angezogen wird, auf das Bild Gottes sich bezieht. Also ist das Bild Gottes im vernünftigen Geiste allein.

b) Ich antworte; in den anderen sichtbaren Kreaturen ist eine irgend welche Ähnlichkeit mit Gott und wird in ihnen demgemäß eine Spur Gottes gefunden; im Menschen allein besteht ein Bild Gottes. Nur aber wegen seiner Vernunft ragt der Mensch hervor über die anderen sichtbaren Kreaturen. Also nur im vernünftigen Geiste findet sich das Bild Gottes; in den anderen Teilen des Menschen ist eine Spur Gottes. Der Grund davon ist offenbar, wenn der Unterschied zwischen Spur und Bild erwogen wird. Denn das Bild stellt dar gemäß der Ähnlichkeit in der Gattung; die Spur aber als bloße Wirkung, die zwar ihrer Ursache ähnlich ist, aber nicht hinanreicht bis zur Ähnlichkeit in der Gattung. Jene Eindrücke nämlich, welche von den Bewegungen der Tiere hinterlassen werden, heißen Spuren; und ähnlich ist die Asche eine Spur des Feuers und die Verwüstung des Landes eine Spur des feindlichen Heeres. Sowohl also mit Rücksicht auf die göttliche Natur kann ein Unterschied berücksichtigt werden in der Art und Weise wie die vernünftigen und wie die vernunftlosen Kreaturen Gott ähnlich sind, als auch mit Rücksicht auf die Dreietnigkeit der Personen. Denn was die Ähnlichkeit mit der göttlichen Natur betrifft, so scheinen die vernünftigen Kreaturen hinanzureichen bis zur Ähnlichkeit in der besonderen Seinsweise Gottes, insofern sie nicht nur darin Gott nachahmen, daß Er ist und daß Er lebt, sondern auch darin, daß Er vernünftig erkennt. Die vernunftlose Kreatur aber erkennt nicht vernünftig; nur in den Verhältnissen ihrer Natur erscheint eine Spur der hervorbringenden Kraft Gottes. Und ähnlich findet sich im vernünftigen Geiste, in welchem das Wort gemäß der Vernunft, die Liebe gemäß dem Willen ausgeht, das Bild der Dreiheit der Personen, wonach das „Wort“ vom Sprechenden ausgeht und die „Liebe“ vom Worte und vom Sprechenden. In den anderen Kreaturen aber ist keine solche Ähnlichkeit Gottes, die gewissermaßen das Gattungssein selber darstellt; jedoch eine Spur davon findet sich in ihnen. Denn daß die Kreatur ein begrenztes und in seiner Existenzweise ganz bestimmtes Sein hat, deutet darauf hin, daß es von einem Princip kommt. Seine Wesensform aber weist auf das Wort des Hervorbringenden hin, wie die Form des Hauses auf die Idee des Künstlers. Die Beziehung endlich der Wirkung zum Guten, zum Zwecke ist ein Zeichen der hervorbringenden Liebe; wie der Gebrauch, dem ein Haus dient, den Willen des Künstlers beweist. So ist also im vernünftigen Geiste des Menschen das Bild, in den anderen Teilen eine Spur Gottes.

c) I. Der Mensch wird „Bild Gottes“ genannt; nicht weil er seinem Wesen nach das Bild Gottes sei, sondern weil seiner Vernunft das Bild Gottes eingeprägt ist, wie das Bild des Kaisers dem Metall der Münze. Also braucht man nicht in jedem Teile des Menschen das Bild Gottes zu suchen. II. Augustin (12. de Trin. 5.) berichtet, einige hätten danach im Menschen ein Bild des Dreieinigen angenommen, weil mehrere Personen ein solches Bild trügen. Sie sagten, „der Mann zeige an sich auf die Person des Vaters; und ferner auf die Person des Sohnes, insoweit als er von einem anderen Manne so ausging, daß gezeugt wurde; der heilige Geist aber sei durch das Weib vertreten, welche so vom Manne ausgeht, daß sie selber nicht Sohn sei oder Tochter.“ Aber das ist auf den ersten Blick bereits absurd. Denn 1. wäre der heilige Geist dann Princip für den Sohn, wie das Weib Princip ist für die Nachkommenschaft, die vom Manne geboren wird; — 2. wäre ein einzelner Mensch das Bild nur einer Person; — 3. hätte die Schrift vom Bilde Gottes erst sprechen müssen, nachdem bereits die Nachkommenschaft erzeugt worden war. Also ist vielmehr zu sagen, die heilige Schrift wollte durch die angeführte Stelle ausdrücken, daß sowohl der Mann wie die Frau das Bild Gottes trage und zwar gemäß dem vernünftigen Geiste, wo ja kein Geschlechtsunterschied ist. Deshalb sagt der Apostel Koloss. 3. nach den Worten: „gemäß dem Bilde dessen, der ihn geschaffen“: „Wo weder Mann noch Frau ist.“ III. Die Figur des menschlichen Körpers ist eine Spur und ein Abglanz des Bildes Gottes, welches in der Seele sich findet. (Vgl. 83. Qq. qu. 51.) IV. Sowohl im körperlichen Schauen wie in dem der Einbildungskraft findet sich gewissermaßen eine Dreiheit, wie Augustin sagt. (11. de Trin. 2.) Denn im körperlichen Schauen ist zuerst die Gestalt des außen befindlichen Körpers; dann das Schauen selber, welches sich vermittelst der Einprägung einer gewissen Ähnlichkeit seitens der besagten Gestalt vollzieht; und schließlich die Absicht des Willens, welcher das Auge zum Akte des Sehens bestimmt und es an dem gesehenen Dinge festhält. Ähnlich ist im Schauen der Einbildungskraft zuerst das Bild, welches im Gedächtnisse festgehalten wird; dann das Schauen selber; und endlich der Wille, der beides verbindet. Beiderlei Dreiheit aber ist eine höchst mangelhafte Darstellung der göttlichen Dreiheit. Denn die Gestalt des äußerlichen Körpers ist außerhalb der Natur der Seele. Und das Bild im Gedächtnisse ist zwar innerhalb der Seele, aber kommt ihr von außen her zu. Und so fehlt bei beiden die gleiche Natur und die Gleichheit in der Ewigkeit der göttlichen Personen. Das körperliche Schauen aber geht nicht von der außen befindlichen Gestalt allein aus, sondern zu gleicher Zeit vom Sinne des Schauenden; und ähnlich geht das Schauen der Einbildungskraft nicht allein von dem Bilde im Gedächtnisse aus, sondern zu gleicher Zeit von der Einbildungskraft. Und so wird nicht in hinreichender Weise das Ausgehen des Sohnes vom Vater allein gezeigt. Die Absicht des Willens, die beide Momente verbindet, geht zumal weder vom Auge und dessen Gegenstande noch von der Phantasie und deren Bild aus. Also ist das Ausgehen des heiligen Geistes höchst mangelhaft dargestellt.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung