• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 4

Iª q. 94 a. 4 arg. 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo in primo statu decipi potuisset. Dicit enim apostolus, I ad Tim. II, quod mulier seducta in praevaricatione fuit.

Iª q. 94 a. 4 arg. 2

Praeterea, Magister dicit, XXI dist. II Sent., quod ideo mulier non horruit serpentem loquentem, quia officium loquendi eum accepisse a Deo putavit. Sed hoc falsum erat. Ergo mulier decepta fuit ante peccatum.

Iª q. 94 a. 4 arg. 3

Praeterea, naturale est quod quanto aliquid remotius videtur, tanto minus videtur. Sed natura oculi non est contracta per peccatum. Ergo hoc idem in statu innocentiae contigisset. Fuisset ergo homo deceptus circa quantitatem rei visae, sicut et modo.

Iª q. 94 a. 4 arg. 4

Praeterea, Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., quod in somno adhaeret anima similitudini tanquam ipsi rei. Sed homo in statu innocentiae comedisset, et per consequens dormivisset et somniasset. Ergo deceptus fuisset, adhaerendo similitudinibus tanquam rebus.

Iª q. 94 a. 4 arg. 5

Praeterea, primus homo nescivisset cogitationes hominum et futura contingentia, ut dictum est. Si igitur aliquis super his sibi falsum diceret, deceptus fuisset.

Iª q. 94 a. 4 s. c.

Sed contra est quod Augustinus dicit, approbare vera pro falsis, non est natura instituti hominis, sed poena damnati.

Iª q. 94 a. 4 co.

Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod in nomine deceptionis duo possunt intelligi, scilicet qualiscumque existimatio levis, qua aliquis adhaeret falso tanquam vero, sine assensu credulitatis; et iterum firma credulitas. Quantum ergo ad ea quorum scientiam Adam habebat, neutro istorum modorum homo decipi poterat ante peccatum. Sed quantum ad ea quorum scientiam non habebat, decipi poterat, large accepta deceptione pro existimatione qualicumque sine assensu credulitatis. Quod ideo dicunt, quia existimare falsum in talibus, non est noxium homini; et ex quo temere assensus non adhibetur, non est culpabile. Sed haec positio non convenit integritati primi status, quia, ut Augustinus dicit XIV de Civit. Dei, in illo statu erat devitatio tranquilla peccati, qua manente, nullum malum omnino esse poterat. Manifestum est autem quod, sicut verum est bonum intellectus, ita falsum est malum eius, ut dicitur in VI Ethic. Unde non poterat esse quod, innocentia manente, intellectus hominis alicui falso acquiesceret quasi vero. Sicut enim in membris corporis primi hominis erat quidem carentia perfectionis alicuius, puta claritatis, non tamen aliquod malum inesse poterat; ita in intellectu poterat esse carentia notitiae alicuius, nulla tamen poterat ibi esse existimatio falsi. Quod etiam ex ipsa rectitudine primi status apparet, secundum quam, quandiu anima maneret Deo subdita, tandiu in homine inferiora superioribus subderentur, nec superiora per inferiora impedirentur. Manifestum est autem ex praemissis quod intellectus circa proprium obiectum semper verus est. Unde ex seipso nunquam decipitur, sed omnis deceptio accidit in intellectu ex aliquo inferiori, puta phantasia vel aliquo huiusmodi. Unde videmus quod, quando naturale iudicatorium non est ligatum, non decipimur per huiusmodi apparitiones, sed solum quando ligatur, ut patet in dormientibus. Unde manifestum est quod rectitudo primi status non compatiebatur aliquam deceptionem circa intellectum.

Iª q. 94 a. 4 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod illa seductio mulieris, etsi praecesserit peccatum operis, subsecuta tamen est peccatum internae elationis. Dicit enim Augustinus, XI super Gen. ad Litt., quod mulier verbis serpentis non crederet, nisi iam inesset menti eius amor propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio.

Iª q. 94 a. 4 ad 2

Ad secundum dicendum quod mulier putavit serpentem hoc accepisse loquendi officium, non per naturam, sed aliqua supernaturali operatione. Quamvis non sit necessarium auctoritatem Magistri sententiarum sequi in hac parte.

Iª q. 94 a. 4 ad 3

Ad tertium dicendum quod, si aliquid repraesentatum fuisset sensui vel phantasiae primi hominis aliter quam sit in rerum natura, non tamen deciperetur, quia per rationem veritatem diiudicaret.

Iª q. 94 a. 4 ad 4

Ad quartum dicendum quod id quod accidit in somno, non imputatur homini, quia non habet usum rationis, qui est proprius hominis actus.

Iª q. 94 a. 4 ad 5

Ad quintum dicendum quod alicui dicenti falsum de contingentibus futuris vel cogitationibus cordium, homo in statu innocentiae non credidisset ita esse, sed credidisset quod hoc esset possibile, et hoc non esset existimare falsum. Vel potest dici quod divinitus ei subventum fuisset, ne deciperetur in his quorum scientiam non habebat. Nec est instantia, quam quidam afferunt, quod in tentatione non fuit ei subventum ne deciperetur, licet tunc maxime indigeret. Quia iam praecesserat peccatum in animo, et ad divinum auxilium recursum non habuit.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Vierter Artikel. Im Zustande der Unschuld konnte der Mensch sich nicht irren.

a) Das Gegenteil erhärten folgende Gründe: I. 1. Tim. 2, 14. heißt es: „Das Weib ward verführt in jenem Sündenfalle.“ II. Petrus Lombardus (21. dist. 2. Sent.) sagt: „Das Weib schrak deshalb nicht zurück vor der sprechenden Schlange, weil es meinte, Gott habe derselben die Gabe verliehen, zu sprechen.“ Darin aber irrte das Weib. III. Je entfernter etwas ist, desto geringeren Umfang scheint es zu haben. Da nun die Natur des Auges dieselbe ist nach wie vor der Sünde, so wäre dies auch im Zustande der Unschuld der Fall gewesen. Also hätte sich der Mensch in der Berechnung des Umfanges einer Sache getäuscht; auch im Paradiese. IV. 12. 8up. Gen. ad litt. 2. sagt Augustin: „Im Schlafe haftet die Seele an der Ähnlichkeit eines Dinges, als ob sie das Ding selber wäre.“ Der Mensch aber hätte gegessen und folgerichtig geschlafen und geträumt, wenn er im Paradiese geblieben wäre, wie er es jetzt thut. Also hätte er sich getäuscht. V. Der erste Mensch wußte nicht die Herzensgedanken der anderen und die zukünftigen Dinge. Also konnte er darin sich täuschen. Auf der anderen Seite sagt Augustin (3. de lib. arb. 16.): „Für wahr halten, was falsch ist; das kommt nicht von der Natur des Menschen, wie Gott sie zuerst gegründet, sondern ist die Strafe der Sünde.“

b) Ich antworte, daß einige meinten, unter dem Namen der Täuschung sei ein Zweifaches zu verstehen: 1. eine irgend welche augenblickliche Meinung, kraft deren jemand dem Falschen zustimmt, als ob es wahr wäre, ohne daß diese Zustimmung Leichtgläubigkeit sei; und 2. ein festes, dauerndes leichtgläubiges Zustimmen. Adam nun, so sagten sie, konnte auf keine Weise vor der Sünde sich täuschen rücksichtlich dessen, von dem er Wissenschaft hatte. Rücksichtlich jener Dinge aber, von denen er zuverlässiges Wissen nicht hatte, konnte sich Adam täuschen; jedoch nur in der erstgenannten Weise und im weitesten Sinne ohne jede feste Zustimmung. Denn nach ihrer Meinung wäre es dem Menschen nicht schädlich, in solchen Dingen Falsches für wahr zu nehmen; und da keine leichtsinnige Zustimmung dazu gegeben wird, so sei dies auch nicht als Schuld anzurechnen. Diese Annahme aber widerspricht der vollständigen Unversehrtheit des Unschuldszustandes; weil, wie Augustin sagt (14. de civ. Dei 10.), „in jenem Zustande ein ruhiges Vermeiden der Sünde existierte, wobei, so lange dies so blieb, ein Übel nicht eintreten konnte.“ Da nun das Falsche ein Übel für die Vernunft ist, konnte der erste Mensch nicht dem Falschen anhangen als ob es Wahrheit wäre. Denn wie im Körper des ersten Menschen wohl manche Vollkommenheit mangelte, z. B. die lichtvolle Helle, jedoch kein Übel da sein konnte; so konnte wohl die Vernunft mancherlei nicht wissen, nicht aber Falsches für wahr erachten. Ganz das Gleiche ergiebt sich aus dem Charakter des Aufrechten, was dem ersten Zustande des Menschen eigen war; wonach nämlich so lange die niederen Kräfte im Menschen den höheren untergeben waren als die höheren Gott gehorchten; und die letzteren in nichts von den niederen gestört wurden. Offenbar aber ist die Vernunft in betreff ihres eigensten Gegenstandes (Kap. 85, Art. 6) immer wahr und täuscht sich also von sich selbst aus niemals. Vielmehr rührt aller Irrtum von den niederen Kräften her, z. B. von der Einbildungstraft u. dgl. Und so sehen wir, daß wir durch Erscheinungen wie die bei den Schlafenden so oft in die Irre geführt werden, als die Sinne, durch die das Urteil gemäß der Natur hindurchgehen muß, gebunden sind; sind sie nicht mehr gebunden, so irren wir darin nicht mehr. Also war mit dem Stande der Unschuld irgend welche Täuschung in der Vernunft unverträglich.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité