• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Thomas von Aquin (1225-1274) Summa Theologiae

Edition ausblenden
Summa theologiae

Articulus 3

Iª q. 95 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Adam non habuerit omnes virtutes. Quaedam enim virtutes ordinantur ad refraenandam immoderantiam passionum; sicut per temperantiam refraenatur immoderata concupiscentia, et per fortitudinem immoderatus timor. Sed immoderantia passionum non erat in statu innocentiae. Ergo nec dictae virtutes.

Iª q. 95 a. 3 arg. 2

Praeterea, quaedam virtutes sunt circa passiones respicientes malum; ut mansuetudo circa iras, et fortitudo circa timores. Sed tales passiones non erant in statu innocentiae, ut dictum est. Ergo nec huiusmodi virtutes.

Iª q. 95 a. 3 arg. 3

Praeterea, poenitentia est quaedam virtus respiciens peccatum prius commissum. Misericordia etiam est quaedam virtus respiciens miseriam. Sed in statu innocentiae non erat peccatum nec miseria. Ergo neque huiusmodi virtutes.

Iª q. 95 a. 3 arg. 4

Praeterea, perseverantia est quaedam virtus. Sed hanc Adam non habuit; ut sequens peccatum ostendit. Ergo non habuit omnes virtutes.

Iª q. 95 a. 3 arg. 5

Praeterea, fides quaedam virtus est. Sed haec in statu innocentiae non fuit, importat enim aenigmaticam cognitionem, quae perfectioni primi status repugnare videtur.

Iª q. 95 a. 3 s. c.

Sed contra est quod Augustinus dicit, in quadam homilia, princeps vitiorum devicit Adam de limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, claritate splendidum.

Iª q. 95 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod homo in statu innocentiae aliqualiter habuit omnes virtutes. Et hoc ex dictis potest esse manifestum. Dictum est enim supra quod talis erat rectitudo primi status, quod ratio erat Deo subiecta, inferiores autem vires rationi. Virtutes autem nihil aliud sunt quam perfectiones quaedam, quibus ratio ordinatur in Deum, et inferiores vires disponuntur secundum regulam rationis; ut magis patebit cum de virtutibus agetur. Unde rectitudo primi status exigebat ut homo aliqualiter omnes virtutes haberet. Sed considerandum est quod virtutum quaedam sunt, quae de sui ratione nullam imperfectionem important, ut caritas et iustitia. Et huiusmodi virtutes fuerunt in statu innocentiae simpliciter, et quantum ad habitum et quantum ad actum. Quaedam vero sunt, quae de sui ratione imperfectionem important, vel ex parte actus vel ex parte materiae. Et si huiusmodi imperfectio non repugnat perfectioni primi status, nihilominus huiusmodi virtutes poterant esse in primo statu; sicut fides, quae est eorum quae non videntur, et spes, quae est eorum quae non habentur. Perfectio enim primi status non se extendebat ad hoc, ut videret Deum per essentiam, et ut haberet eum cum fruitione finalis beatitudinis, unde fides et spes esse poterant in primo statu, et quantum ad habitum et quantum ad actum. Si vero imperfectio quae est de ratione virtutis alicuius, repugnat perfectioni primi status, poterat huiusmodi virtus ibi esse secundum habitum, sed non secundum actum, ut patet de poenitentia, quae est dolor de peccato commisso, et de misericordia, quae est dolor de miseria aliena; perfectioni enim primi status repugnat tam dolor, quam culpa et miseria. Unde huiusmodi virtutes erant in primo homine secundum habitum, sed non secundum actum, erat enim primus homo sic dispositus, ut si peccatum praecessisset, doleret; et similiter si miseriam in alio videret, eam pro posse repelleret. Sicut philosophus dicit, in IV Ethic., quod verecundia, quae est de turpi facto, contingit studioso solum sub conditione, est enim sic dispositus, quod verecundaretur si turpe aliquid committeret.

Iª q. 95 a. 3 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod accidit temperantiae et fortitudini quod superabundantiam passionum repellat, inquantum invenit passiones superabundantes in subiecto. Sed per se convenit huiusmodi virtutibus passiones moderari.

Iª q. 95 a. 3 ad 2

Ad secundum dicendum quod illae passiones ad malum ordinatae, repugnant perfectioni primi status, quae habent respectum ad malum in ipso qui afficitur passione, ut timor et dolor. Sed passiones quae respiciunt malum in altero, non repugnant perfectioni primi status, poterat enim homo in primo statu habere odio malitiam Daemonum, sicut et diligere bonitatem Dei. Unde et virtutes quae circa tales passiones essent, possent esse in primo statu, et quantum ad habitum et quantum ad actum. Quae vero sunt circa passiones respicientes malum in eodem subiecto, si circa huiusmodi solas passiones sunt, non poterant esse in primo statu secundum actum, sed solum secundum habitum; sicut de poenitentia et misericordia dictum est. Sed sunt quaedam virtutes quae non sunt circa has passiones solum, sed etiam circa alias; sicut temperantia, quae non solum est circa tristitias, sed etiam circa delectationes; et fortitudo, quae non solum est circa timores, sed etiam circa audaciam et spem. Unde poterat esse in primo statu actus temperantiae, secundum quod est moderativa delectationum; et similiter fortitudo, secundum quod est moderativa audaciae sive spei; non autem secundum quod moderantur tristitiam et timorem.

Iª q. 95 a. 3 ad 3

Ad tertium patet solutio ex his quae dicta sunt.

Iª q. 95 a. 3 ad 4

Ad quartum dicendum quod perseverantia dupliciter sumitur. Uno modo, prout est quaedam virtus, et sic significat quendam habitum, quo quis eligit perseverare in bono. Et sic Adam perseverantiam habuit. Alio modo, prout est circumstantia virtutis, et sic significat continuationem quandam virtutis absque interruptione. Et hoc modo Adam perseverantiam non habuit.

Iª q. 95 a. 3 ad 5

Ad quintum patet responsio per ea quae dicta sunt.

Übersetzung ausblenden
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Adam hatte alle Tugenden.

a) Dem steht gegenüber: I. Manche Tugenden bestehen darin, daß sie die ungeregelten Leidenschaften zügeln. Letztere waren nicht in Adam; also auch nicht die entsprechenden Tugenden. II. Manche Tugenden berücksichtigen jene Leidenschaften, die auf das Übel gerichtet sind; wie die Milde z. B. den Zornesausbrüchen entgegentritt. Solche Leidenschaften gab es aber da nicht. III. Die Reue erstreckt sich auf die begangenen Sünden; die Barmherzigkeit auf das Elend. Elend und Sünde waren aber nicht im Stande der Unschuld. IV. Die Beharrlichkeit ist desgleichen eine Tugend, die Adam nicht hatte. V. Der Glaube ist eine Tugend. Er war aber nicht in Adam; weil er seinem Wesen Dunkel und Rätselhaftes einschließt, was mit dem Erkennen Adams nicht verbunden erschien. Auf der anderen Seite schreibt Augustin (contra Judaeos c. 2.): „Der Fürst aller Laster sah Adam vom Staube der Erde emporsteigen nach dem Bilde Gottes gemacht, mit heiliger Scham geziert, mit Mäßigkeit geschmückt, mit hellem Lichte umgeben.“

b) Ich antworte, daß Adam in gewisser Weise alle Tugenden besaß. Denn in ihm gehorchte die Vernunft Gott und die niedrigeren Kräfte folgten der Vernunft. Dazu sind aber gerade alle Tugenden da, daß sie die Vernunft Gott unterwerfen und die Sinneskräfte der Vernunft. Die Geradheit und Urgerechtigkeit des ersten Zustandes also erforderte die Gegenwart aller Tugenden. Jedoch giebt es Tugenden, welche in ihrer Natur nichts Unvollkommenes einschließen, wie die Liebe und Gerechtigkeit; und alle diese Tugenden waren ohne weiteres in Adam. Andere enthalten in ihrer Natur etwas Unvollkommenes, sei es von seiten des Tugendaktes sei es von seiten des Gegenstandes. Und wenn nun dieses Unvollkommene der Vollkommenheit des Standes der Unschuld nicht widerspricht, so waren auch diese Tugenden in Adam; wie der Glaube, der sich darauf richtet, was nicht geschaut wird, und die Hoffnung, deren Gegenstand das ist, was nicht besessen wird. Adam nämlich war nicht in der Weise vollkommen, daß er das göttliche Wesen geschaut oder die ewige Seligkeit genossen hätte. Hoffnung und Glaube also waren in Adam sowohl dem Zustande nach, dem gemäß er sie üben konnte, als auch der Thätigkeit nach. Steht aber das Unvollkommene in der Tugend der Vollendung im Stande der Unschuld entgegen, so konnte eine derartige Tugend wohl dem Zustande nach in Adam sein, nicht aber der thatsächlichen Übung nach. Denn die Reue z. B. ist ein Schmerz über die begangene Sünde und die Barmherzigkeit erstreckt sich auf fremdes Elend. Dergleichen Tugenden also konnte der Mensch üben; er war geeignet dazu, Reue zu haben, vorausgesetzt daß er gesündigt hätte, oder Mitleid zu haben, wenn fremdes Elend sich ihm vorgestellt. Thatsächlich ausüben aber konnte er sie nicht, weil eben keine Sünde und kein Elend thatsächlich da war. (Vgl. Aris. 4 Ethic. c. ult.)

c) I. Der Mäßigkeit und der Stärke z. B. kommt es zufälligerweise zu, daß sie das Übermaß der Leidenschaften zurückweisen, insofern sie nämlich dieselben in solcher Beschaffenheit im Subjekte vorfinden. Der Natur dieser Tugenden entspricht es nur, solche Leidenschaften zu lenken. II. Leidenschaften, welche das Übel im anderen, nicht aber in der eigenen Person zum Gegenstände haben, widerstreiten nicht der Vollkommenheit des Standes der Unschuld. Adam konnte hassen die Bosheit der Dämonen, lieben die Güte Gottes. Die entsprechenden Tugenden also konnten sowohl dem Zustande wie der Thätigkeit nach im ersten Menschen sein. Jene Tugenden auch, welche nicht nur das Übel in der eigenen Person,sondern auch das Gute berücksichtigen, fanden sich im Stande der Unschuld, wie z. B. die Mäßigkeit nicht nur die Traurigkeit einschränkt, sondern auch die Freude und das Ergötzen; oder wie die Stärke, welche nicht nur die Befürchtungen zügelt, sondern auch die Hoffnung. Im ersten Naturzustande des Menschen also konnte die Mäßigkeit auch thatsächlich ausgeübt werden, aber nur rücksichtlich der Ergötzlichkeiten; und ebenso die Stärke, aber nur rücksichtlich der Hoffnung. III. Ist bereits beantwortet. IV. Die Beharrlichkeit ist 1. eine Tugend und drückt so einen Zustand aus, kraft dessen jemand sich entscheidet, im Guten zu verharren. Diese Tugend hatte Adam. Sie ist 2. ein Umstand der Tugend und drückt so aus, daß die Tugend ohne Unterbrechen weiter dauere. Diese Beharrlichkeit hatte Adam nicht. V. Ist bereits beantwortet.

  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Summa theologiae
Übersetzungen dieses Werks
Summe der Theologie

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung