Articulus 1
IIª-IIae q. 107 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo non semper sit peccatum. Dicit enim Seneca, in III de Benefic., quod ingratus est qui non reddit beneficium. Sed quandoque non posset aliquis recompensare beneficium nisi peccando, puta si aliquis auxiliatus est homini ad peccandum. Cum ergo abstinere a peccato non sit peccatum, videtur quod ingratitudo non semper sit peccatum.
IIª-IIae q. 107 a. 1 arg. 2
Praeterea, omne peccatum est in potestate peccantis, quia secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod vitare non potest. Sed quandoque non est in potestate peccantis ingratitudinem vitare, puta cum non habet unde reddat. Oblivio etiam non est in potestate nostra, cum tamen Seneca dicat, in III de Benefic., quod ingratissimus omnium est qui oblitus est. Ergo ingratitudo non semper est peccatum.
IIª-IIae q. 107 a. 1 arg. 3
Praeterea, non videtur peccare qui non vult aliquid debere, secundum illud apostoli, Rom. XIII, nemini quidquam debeatis. Sed qui invitus debet ingratus est, ut Seneca dicit, in IV de Benefic. Ergo non semper ingratitudo est peccatum.
IIª-IIae q. 107 a. 1 s. c.
Sed contra est quod II ad Tim. III, ingratitudo connumeratur aliis peccatis, cum dicitur, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti.
IIª-IIae q. 107 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, debitum gratitudinis est quoddam debitum honestatis quam virtus requirit. Ex hoc autem aliquid est peccatum quod repugnat virtuti. Unde manifestum est quod omnis ingratitudo est peccatum.
IIª-IIae q. 107 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod gratitudo respicit beneficium. Ille autem qui alicui auxiliatur ad peccandum non confert beneficium, sed magis nocumentum. Et ideo non debetur ei gratiarum actio, nisi forte propter voluntatem, si sit deceptus, dum credidit adiuvare ad bonum, adiuvit ad peccandum. Sed tunc non debetur recompensatio talis ut adiuvetur ad peccandum, quia hoc non esset recompensare bonum, sed malum, quod contrariatur gratitudini.
IIª-IIae q. 107 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod nullus propter impotentiam reddendi ab ingratitudine excusatur, ex quo ad debitum gratitudinis reddendum sufficit sola voluntas, ut dictum est. Oblivio autem beneficii ad ingratitudinem pertinet, non quidem illa quae provenit ex naturali defectu, quae non subiacet voluntati; sed illa quae ex negligentia provenit. Ut enim dicit Seneca, in III de Benefic., apparet illum non saepe de reddendo cogitasse cui obrepsit oblivio.
IIª-IIae q. 107 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod debitum gratitudinis ex debito amoris derivatur, a quo nullus debet velle absolvi. Unde quod aliquis invitus hoc debitum debeat, videtur provenire ex defectu amoris ad eum qui beneficium dedit.
