XLVIII.
[1] Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt. Scimus hoc quoque scriptum, sed de industria distulimus hucusque, ut quod adversarii in prima statim acie obstruunt in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante disiectis. [2] Sed et nunc expetent praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. Ut opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et sui evangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret unde constaret. [3] Itaque subicit: Si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non esse? [4] Quae si non est, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Inveniemur etiam falsi testes dei, qui testimonium dixerimus quod resuscitaverit Christum quem non resuscitavit. [5] Nam si mortui non resurgunt nec Christus resurrexit: si Christus non resurrexit vana est fides vestra, quia adhuc in delictis vestris estis, et qui in Christo dormierunt perierunt. [6] Per haec cui nos rei credendae videtur extruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum quae negabatur. Certe sub exemplo dominicae resurrectionis volens eam credi? Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate an ex parilitate componitur? [7] Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem Christus resurrexit, in carne an non? Sine dubio si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas, non alias quam in carne, aeque resuscitatum in carne concedis: ipsum enim quod cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit, non tam Christus in carne quam caro in Christo. [8] Igitur si ad exemplum Christi resurgemus qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum Christi resurgemus si non in carne et ipsi resurgemus. Quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio: ut separaret quidem auctores, mortis Adam Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae resurrectionem cuius et mortem per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem: [9] si enim sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur, carne vivificabuntur in Christo sicut in Adam carne moriuntur: [10] unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. Ordo enim meritorum dispositorum nomine disponetur. Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. [11] Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione. Certe illa praesumptione hoc eos instituisse portendit qua alii etiam carni ut vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis, quae nisi corporalis non alias in baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari ait