• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Ad martyras Ad Martyras
Tertullian (160-220)
Ad Martyras
(Ad martyras)

I.

[1] Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater ecclesia de uberibus suis et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis quod faciat ad spiritum quoque educandum. Carnem enim saginari et spiritum esurire non prodest. Immo, si quod infirmum est curatur, aeque quod infirmius est neglegi non debet

[2] Nec tantus ego sum, ut vos alloquar; verumtamen et gladiatores perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam idiotae et supervacui quique adhortantur de longinquo, ut saepe de ipso populo dictata suggesta profuerint.

[3] Inprimis ergo, benedicti, «nolite contristare Spiritum sanctum», qui vobiscum introiit carcerem. Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos illic hodie fuissetis. Et ideo date operam ut illic vobiscum perseveret et ita vos inde perducat ad Dominum.

[4] Domus quidem diaboli est et carcer, in qua familiam suam continet. Sed vos ideo in carcerem pervenistis, ut illum etiam in domo sua conculcetis. Iam enim foris congressi conculcaveratis.

[5] Non ergo dicat: «In meo sunt, temptabo illos vilibus odiis, defectionibus, aut inter se dissensionibus.» Fugiat conspectum vestrum, et in ima sua delitescat contractus et torpens, tamquam coluber excantatus aut effumigatus. Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos committat, sed inveniat munitos et concordia armatos: quia pax vestra bellum est illi.

[6] Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a martyribus in carcere exorare consueverunt. Et ideo eam etiam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut, si forte, et aliis praestare possitis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Ad Martyras
Übersetzungen dieses Werks
Ad Martyras vergleichen
An die Märtyrer vergleichen
Aux martyrs vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung