VIII.
[1] Proinde et uestium de coloribus honorem serui etiam eorum terunt. Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis uelis quae uos operose resoluta transfiguratis pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura quam rubrica. [2] Quis enim est uestium honor iustus de adulterio colorum iniustorum? Non placet Deo quod non ipse produxit; nisi si non potuit purpureas et aerinas oues nasci iubere. Si potuit, ergo iam noluit; quod Deus noluit utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista quae a Deo non sunt, auctore naturae. Sic a diabolo esse intelleguntur, ab interpolatore naturae. [3] Alterius enim esse non possunt, si Dei non sunt, quia aemuli sint necesse est quae Dei non sunt. Alius autem praeter diabolum et angelos eius aemulus Dei non est. ---- Ceterum materiae ex Deo sunt. ---- Non statim et huiusmodi fructus latent in omnibus. Quaeritur et unde sint conchae et qua dispositione decurrant et ubi spem suam collocent. [4] Nam et omnes istae profanae spectaculorum saecularium uoluptates, sicut de ipsis suum uolumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat. [5] Non tamen ideo circi furoribus aut arenae atrocitatibus aut scenae turpitudinibus christianum affici oportet, quia Deus et equum et pantheram et uocem homini dedit; nec ideo idololatriam impune faciat christianus quia Dei conditio est et tus et merum et ignis qui uescitur et animalia quae uictimae fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur Dei sit. [6] Sic ergo et circa actum materiarum, census a Deo descendens propterea excusatus, Deo extraneum ut reum scilicet gloriae saeculum.