• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De cultu feminarum De Cultu Feminarum
Liber II

XI.

[1] Quae autem uobis causa extructius prodeundi cum remotae sitis ab his quae talium indigent? Nam nec templa circuitis, nec spectacula postulatis nec festos dies gentilium nostis. Propter istos enim conuentus et mutuum uidere ac uideri omnes pompae in publicum proferuntur aut ut luxuria negotietur aut gloria insolescat. Vobis autem nulla procedendi causa non tetrica: [2] aut imbecillus aliquis ex fratribus uisitatur, aut sacrificium offertur, aut Dei sermo administratur. Quiduis horum grauitatis et sanctitatis negotium et si cui opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto. Ac si necessitas amicitiarum officiorumque gentilium uos uocat, cur non uestris armis indutae proceditis, tanto magis quanto ad extraneas fidei ut sit inter diaboli ancillas et Dei discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in uobis, ut, quomodo ait apostolus, magnificetur Deus in corpore uestro. Magnificatur autem in corpore per pudicitiam utique et per habitum pudicitiae competentem.

[3] Sed enim a quibusdam dicitur: «Ne blasphemetur nomen in nobis si quid de pristino habitu et cultu detrahamus». Non auferamus ergo nobis et uitia pristina; simus et moribus isdem si et superficie eadem: et tunc uere non blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia si qua dicatur: «Ex quo facta est christiana, pauperius incedit»! Timebis pauperior uideri ex quo locupletior facta es et sordidior ex quo mundior? Secundum gentilium an secundum Dei placitum incedere christianos oportet?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Cultu Feminarum
Übersetzungen dieses Werks
On the Apparel of Women vergleichen
Über den weiblichen Putz (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On the Apparel of Women

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung