• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem
Tertullian (160-220)
Adversus Hermogenem

I.

[1] Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. In quantum enim ueritatis regula prior, quae etiam haereses futuras renuntiauit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praeiudicabuntur, quia sunt quae futurae ueritatis antiquiore regula praenuntiabantur. [2] Hermogenis autem doctrina tam nouella est; denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus, etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet et inpudentiam constantiam deputet et maledicere singulis officium bonae conscientiae iudicet. Praeterea pingit licite, nubit assidue, legem dei in libidinem defendit, in artem contemnit, bis falsarius, et cauterio et stilo, totus adulter, et praedicationis et carnis, siquidem et nubentium contagio foetet nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseuerauit. [3] Sed uiderit persona, cum doctrina mihi quaestio est. [Christum] Dominum non alium uidetur agnoscere, alium tamen facit quem aliter agnoscit, immo totum quod est deus aufert nolens illum ex nihilo uniuersa fecisse. [4] A Christianis enim ad philosophos conuersus, de ecclesia in Academiam et Porticum, inde sumpsit [a Stoicis] materiam cum domino ponere, quae et ipsa semper fuerit neque nata neque facta nec initium habens omnino nec finem, ex qua dominus omnia postea fecerit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Hermogenem
Übersetzungen dieses Werks
Against Hermogenes vergleichen
Contre Hermogène vergleichen
Gegen Hermogenes. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung