• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Hermogenem

XXVII.

[1] Sed tu supercilia capitis nutu digiti adcommodato altius tollens et quasi retro iactans 'erat' inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta et idcirco materia credenda. [2] At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re posse dici 'erat', etiam de ea quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit et quae materia non sit. Omne enim quod habet esse, unde habet, siue per initium siue sine initio, hoc ipso quod est etiam 'erat' dicetur. Cui competit prima uerbi positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio uerbi decurret in relationem; 'est' definitionis caput, 'erat' relationis facit. [3] Haec sunt argutiae et subtilitates haereticorum simplicitatem communium uerborum torquentes in quaestionem: magna[m] scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est! Sane discutiendum an ei competat inuisibilem et rudem fuisse quae facta est an ei ex qua facta est, ut eiusdem sit 'erat' cuius et quod erat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Hermogenem
Übersetzungen dieses Werks
Against Hermogenes vergleichen
Contre Hermogène vergleichen
Gegen Hermogenes. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung