• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Marcionem
Liber I

15.

[1] Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam et suum mundum et suum caelum, de caelo quidem illo tertio videbimus si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus, interim, quaecunque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. At nunc quale est ut dominus anno xvTiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero anno xv iam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit? Quae frivolis creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore. [2] Et ideo si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? Si dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem? Iam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum eius. Ecce enim si et ille habet mundum suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum cuius spatium vacabat inter pedes suos et caput creatoris. [3] Ergo et deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior et deo et mundo. Nihil enim non maius est id quod capit eo quod capitur. Et videndum ne qua adhuc illic vacent subsiciva, in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo possit. Ergo iam incipe deos computare. Erit enim et locus deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit. [4] Dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos, clusit. Et materia enim deus, secundum formam divinitatis, innata scilicet et infecta et aeterna. Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, cui materiam subicit in substantia mundi. Sed ex materia et ille fecisse debebit, eadem ratione occurrente illi quoque deo quae opponeretur creatori, ut aeque deo. [5] Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum et materiam. Proinde et creatorem in loco facit utique eadem condicione censendo, et materiam ei subicit utique innatam et infectam et hoc nomine aeternam, ut domino. Amplius et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae et aeternum aeternae, quartum iam hic deum fecit. [6] Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferioribus quatuor. His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a creatore promittitur, manifestam iam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre praesumunt, cum novem assignet, licet nesciens.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Marcionem
Übersetzungen dieses Werks
Die fünf Bücher gegen Marcion. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung