• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

18

[1] hac auctoritate — trium scilicet liberorum — agendis rebus exercitior facta, formare singula genera constituit. sed spiritale quidem non ita potuit attingere ut et ipsa spiritalis; fere enim paria et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit. [2] eo animo se unum ad animale convertit prolatis Soteris disciplinis. et primum — quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum — deum fingit hunc nostrum et omnium praeter haereticorum, Patrem et Demiurgem et Regem universorum quae post illum, ab illo enim — si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth a qua occulto, nihil sentiens eius et velut sigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem movebatur. [3] denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dextram commendant Patrem nuncupant, materialium vero quas ad laevam delegant Demiurgem nominent, Regem autem communiter in universitatem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Valentinianos
Übersetzungen dieses Werks
Against the Valentinians vergleichen
Contre les Valentiniens vergleichen
Gegen die Valentinianer. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung