• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos
Tertullian (160-220)
Adversus Valentinianos

1

[1] Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant, si tamen praedicant qui occultant. custodiae officium conscientiae officium est. confusio praedicatur dum religio adserveratur. nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. [2] idcirco et aditum prius cruciant diutius initiant quam consignant, cum epoptas ante quinquennium instituunt ut opinionem suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem exhibere videantur quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur silentii officium; [3] attente custoditur quod tarde invenitur, ceterum tota in adytis divinitas, tota suspira epoptarum, totum signaculum linguae: simulacrum membri virilis revelatur. sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praetendeus, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et convicium falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis vanissima atque turpissima figmenta configurantes — facili caritate ex divinae copiae occasione quia de multis multa succedere est — Eleusinia Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate caelestia. [4] si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio “altum est” aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmat. si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt. si comminus certes astuta simplicitate suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis ante commitunt quam suos fecerint. habent artificium quo prius persuadeant quam edocent. veritas autem docendo persuadet non suadendo docet.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Valentinianos
Übersetzungen dieses Werks
Against the Valentinians vergleichen
Contre les Valentiniens vergleichen
Gegen die Valentinianer. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung