• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

24

[1] cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram — quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo, siccaverit — sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit audeo aestimare quia nusquam est: [2] si enim fusili et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. figulat ita hominem Demiurgas et de afflatu suo animat. sic erit et choicus et animalis ad imaginem et similitudinem factus quadruplex res: ut imago quidem choicus deputetur — materialis scilicet etsi non ex materia Demiurgus; similitudo autem animalis — hoc enim et Demiurgus. [3] habes duos. interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Valentinianos
Übersetzungen dieses Werks
Against the Valentinians vergleichen
Contre les Valentiniens vergleichen
Gegen die Valentinianer. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung