• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

29

[1] colligam nunc ex disperso ad concludendum quae de totius generis humani dispositione iusserunt. triformem naturam primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde iam dividunt per singulares generum proprietates nacti occasionem distinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae moralibus quoque differentiis tripertita. [2] Cain et Abel, Seth fontes quodammodo generis humani in totidem derivant argumenta naturae atque sententiae: choicum, saluti degeneratum, ad Cain redigunt; animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt; spiritale, certae saluti praeiudicatum, in Seth recondunt. sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et malas secundum choicum statum ex Cain et animalem ex Abel. [3] spiritalem enim ex Seth de obvenientia superducunt iam non naturam sed indulgentiam ut quos Achamoth de superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. choicum enim genus, id est malas animas, numquam capere salutaria; immutabilem enim et irreformabilem naturae pronuntiaverunt. id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum iactu sed eruditu huius fides augetur atque provehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita ceteris praeverterant ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit. [4] ex earum ergo laterculo et in reges et in sacerdotes allegere consueverat; quae nunc quoque si plenam atque perfectam notitiam apprehenderint istarum neniarum naturificatae iam spiritalis condicionis germanitate certam obtinebunt salutem immo omnimodo debitam.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Valentinianos
Übersetzungen dieses Werks
Against the Valentinians vergleichen
Contre les Valentiniens vergleichen
Gegen die Valentinianer. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung