• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De anima De Anima

XV. DE HEGEMONICO.

[1] Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus uitalis et sapientialis, quod ἡγεμονικόν appellant, id est principale, quia si negetur, totus animae status periclitatur. Denique qui negant principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. [2] Messenius aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades ita abstulerunt principale, dum in animo ipso uolunt esse sensus, quorum uindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione uectatur, quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale consistere, et insuper uiuant aliquatenus et sapiant nihilominus, ut muscae et uespae et lucustae, si capita decideris, ut caprae et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale non esse, quo, si fuisset, amisso cum suis sedibus uigor animae non perseueraret. [3] Sed plures et philosophi aduersus Dicaearchum, Plato Strato Epicurus Democritus Empedocles Socrates Aristoteles, et medici aduersus Andrean et Asclepiaden, Herophilus Erasistratus Diocles Hippocrates et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud deum de utroque deducimur, et esse principale in anima et certo in corporis recessu consecratum. [4] Si enim scrutatorem et dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta cordis traducendo probatur, si deus ipse recogitatus cordis in populo praeuenit: quid cogitatis in cordibus uestris nequam? si et Dauid: cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Iohannes corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo qui uiderit feminam ad concupiscendum, iam adulterauit in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quod intentio diuina conueniat, id est uim sapientialem atque uitalem (quod enim sapit, uiuidum est), et in eo thesauro corporis haberi, ad quem deus respicit, [5] ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus uentilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in uertice potius praesidere secundum Xenocraten, neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio, ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed quod et Aegyptii renuntiauerunt et qui diuinarum commentatores uidebantur, ut et ille uersus Orphei uel Empedoclis: namque homini sanguis circumcordialis est sensus. [6] Etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut uel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et muscas suas abigat sine capite uolitantes, et omnes iam sciant se potius sine corde et cerebro uiuere, qui dispositionem animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Anima
Übersetzungen dieses Werks
A Treatise on the Soul vergleichen
De l'âme vergleichen
Über die Seele. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung