• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De anima De Anima

XLII. DE MORTE.

[1] De morte iam superest, ut illic materia ponat, ubi ipsa anima consummat. Quamquam Epicurus uulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissoluitur, inquit, sensu caret; quod sensu caret, nihil ad nos. Dissoluitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At ille ei dedit passionem, cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum, ut tanta uis ad hominem non pertinere dicatur! [2] Multo coactius Seneca post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur. Mors nihil ad nos, ergo et uita nihil ad nos. Si enim quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. Si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. [3] Sed mortem quoque interimat qui et animam; a nobis ut de postuma uita et de alia prouincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam uel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet. Denique nec speculum eius somnus aliena materia est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Anima
Übersetzungen dieses Werks
A Treatise on the Soul vergleichen
De l'âme vergleichen
Über die Seele. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung