XIV.
[1] Noua iam de deo nostro fama suggessit, et adeo nuper quidam perditissimus in ista ciuit⟨ate⟩, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, uti⟨que⟩ magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quot⟨idie⟩ toto iam corpore decutit⟨ur⟩ et ⟨cir⟩cumcidit⟨ur⟩, pictura⟨m⟩ in nos pro⟨posuit⟩ sub ista proscriptione: "Onocoetes". Is erat auribus cant⟨herinis⟩, in toga, cum libro, altero pede ungulato. [2] Et credidit uulg⟨us.... ⟩Iudaeo. Quod enim aliud genus seminariu⟨m⟩ e⟨st⟩ infamiae nostrae? ⟨Inde⟩ in tota ciuitate Onocoetes praedicatur. [3] Sed et hoc tam⟨etsi⟩ hesternum et auctoritate temporis destitutum et qualitate a⟨uctoris⟩ infirmum libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. [4] Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. Sunt penes uos et canino capite, et leonino, et de boue et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae uel anguini, et alites plan⟨t⟩a, fronte et |v85| tergo. Quid itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoetae penes uos deprehenduntur!