13.
Venientibus a lordane in lericho milia sex. lericho autem in oculis hominum videtur ut paradisus. Muri diruti, territorius in miraculis positus. Domus Saab stat, quae est xenodochium et ipse cubiculus, unde deposuit exploratores, estoratorium sanctae Mariae. Lapides illi, quos levaverunt filii Israel de lordane, positi sunt non longe a civitate Iericho in S. 11 basilica post altarium magni valde. Ante basilicam est campus, ager domini, in quo dominus manu sua seminavit, ferens satum usque ad modios tres, qui etiam bis in anno collegitur, qui numquam seminatur, sed ex se nascitur. Collegitur autemmense Februario et exinde in pascha communicatur. Aratur, dum collectus fuerit, et iterum cum aliis messibus demetitur.