23.
De Sion vero in basilicam sanctae Mariae, ubi est congregatio nimia monachorum, ubi sunt et xenodochia virorum ac mulierum, susceptio peregrinorum , mensae innumerabiles, lecta aegrotorum amplius tria milia. Et oravimus in 10 praetorio ubi auditus est dominus, ubi modo est basilica sanctae Sophiae ante ruinas templi Salomonis sub platea quae decurrit ad Siloam fontem secus porticum Salomonis. In ipsa basilica est sedes ubi Pilatus sedit, quando dominum audiit. Petra autem quadrangulis quae stabat in medio praetorio, in quam 15 levabatur reus qui audiebatur, ut ab omni populo audiretur et videretur, in quam levatusest dominus, quando auditus est a Pilato, ubi etiam vestigia illius remanserunt pedum, pulchra modica subtilia. Nam et statura communis, facies pulchra 19 capilli subanellati manus formonsae digiti longi, quantum imago S. 18 designat, quae illo yiyente picta sunt, quae posita est in ipso praetorio. Nam petra illa, ubi stetit, fiunt virtutes multae; tollentes de ipsis vestigiis pedum mensuram, ligantes pro singulis languoribus, et sanantur. Et ipsa petra ornata est exauro et argento.