25.
Nam et modo ipse fons Siloa intra civitatem inclusus S. 19 est, quia Eudoxia imperatrix ipsa addidit muros in civitate. Nam ipsa munivit basilicam et sepulchrum sancti Stephani et ipsa sepulchrum habet iuxta sepulchrum sancti Stephani. Inter sepulchra habet continuo gressus viginti. Nam et ipse sanctus Stephanus requiescit foris portam, sagittae iactum unum ad viam, quae respicit occidentem, quae descendit ad loppem et Caesaream Palestinae vel Diospolim civitates quae antiquitus dicitur Azotus, in qua requiescit sanctus Georgius martyr. In ipsa strata non multum longe a civitate stat columna 10 marmorea in media via, in qua prius dominus ducebatur ad flagellandum, quae fugiens levata a nube et posita in ipso loco. Et in tantum cognoscitur verum esse, quia neque basim habet ubi debet esse fundata, sed sic super terram stat et agitatur. In cuius summitate crux est posita ferrea et per scalas ascendituret luminaria ibi fiunt et incensum. In quo loco daemoniaci mundantur. Nam et in ipsa provincia multas virtutes ostendit beatus Georgius.