• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Pèlerin de Plaisance Antonini Placentini itinerarium

32.

Deinde deviantes ad latus venimus in civitatem quae dicitur Eleutheropolis, in loco in quo Samson in maxilla asini occidit mille viros, ex qua fons processit, qui fons usque in hodiernum diem irrigat ipsa loca. Nam et ad locum ubi S. 23 exsurgit, fuimus. lnde venimus, ubi Zacharias occisus est et iacet in corpore; basilica pulchra ornata et servi dei multi. Inde venimus in locum ubi Esaias a serra secatus est vel iacet, quae serra pro testimonio ad sanctum Zachariam est posita.

Exinde venimus ad locum ubi Ambacuc prandium portavit messoribus. Et inde fons exsurgit, ubi baptizavit Philippus eunuchum. In quibus locis sunt putei, quos foderunt Abraham et lacob, hoc est, puteus coniurationis et puteus calumniae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Antonini Placentini itinerarium
Übersetzungen dieses Werks
Antonini Placentini itinerarium vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung