6.
De Nazareth venimus in Thabor montem, qui mons exivit in medio campestri. Terra viva tenens circuitum milia sex, ascensum milia tria, susum contra unum miliariumplanum; in quo sunt tres basilicae, ubi dictum est a discipulo: S. 5 faciamus hic tria tabernacula; circuitu diversae civitates quae leguntur in Regnorum. De Thabor venimus ad mare Tiberiadis in civitatem, quae vocata est in tempore Samaria, modo vero dicitur Neapolis, in qua est puteus, ubi dominus a Samaritanaaquam petiit, ubi facta est basilica sancti lohannis; et ipse puteus est ante cancellos altaris et situlus ibi est, de quo dicitur, quia ipse est de quo bibit dominus, et multae aegritudines ibi sanantur.