• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Pèlerin de Plaisance Antonini Placentini itinerarium

8.

Et dum descendimus per Galilaeam iuxta lordanem, transeuntes multas civitates, quae leguntur, venimus in civitatem metropolim Galilaeae, quae vocatur Scythopolis, in monte positam, ubi sanctus Johannes multas virtutes operatur.

Exinde ascendimus per aliqua loca Samariae et ludaeae in civitatem Sebastae, in qua requiescit Elisaeus propheta. Descendentes per campestria, civitates vel vicos Samaritanorum et per plateas: unde transivimus sive nos sive ludaei, cum paleis vestigia nostra incendentes; tanta illis est segregatio utrisque.

Christianis quidem responsum faciunt, ea sane ratione, ut quod habes emere non tangas antequam pretium des; quod si S. 7 tetigeris et non comparaveris, mox scandalum. Nam foris vico unam condomam habent positam, qui faciunt responsum. Ipsos nummos in aquam iactas, nam de manu non accipiunt. Et denuntiant tibi, quando ingrederis : non sputes, et si sputaveris,scandalum generas. Sero autem purificant se in aqua et sic ingrediuntur in vicum aut civitatem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Antonini Placentini itinerarium
Übersetzungen dieses Werks
Antonini Placentini itinerarium vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung