• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Ad Scapulam
Tertullian (160-220)
Ad Scapulam

I.

[1] Nos quidem neque expauescimus, neque pertimescimus ea quae ab ignorantibus patimur, cum ad hanc sectam, utique suscepta condicione eius pacti, uenerimus, ut etiam animas nostras exauctorati in has pugnas accedamus, ea quae Deus repromittit consequi optantes, et ea quae diuersae uitae comminatur pati timentes. [2] Denique cum omni saeuitia uestra concertamus, etiam ultro erumpentes, magisque damnati quam absoluti gaudemus. Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed uobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis. [3] Ita enim disciplina iubemur diligere inimicos quoque et orare pro iis qui nos persequuntur, ut haec sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum. [4] Qui ergo dolemus de ignorantia uestra, et miseremur erroris humani, et futura prospicimus, et signa eorum cottidie intentari uidemus, necesse est uel hoc modo erumpere ad proponenda uobis ea quae palam non uultis audire.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Ad Scapulam
Übersetzungen dieses Werks
À Scapula vergleichen
An Scapula (BKV) vergleichen
To Scapula vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - To Scapula

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung