• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De fuga in persecutione De Fuga in Persecutione

XI.

[1] Haec sentire et facere omnem servum dei oportet, etiam minoris loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum in persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id est ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intelligere poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitate in civitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad gradum in acie figendum suadere? [2] Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit, ut Moyses non domino adhuc Christo revelato et iam in se figurato ait: Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde. Ceteram Christo confirmante figuras suas malus pastor est, qui viso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit; proicietur de villa pastor huiusmodi, detinebuntur illi mercedes missionis suae in compensatione, immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti dominici restitutio: Etenim qui habet, dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam quod videtur habere, auferetur. [3] Sic Zacharias comminatur: Exurge, rhomphaea, in pastores et evellite oves et superducam manum meam in pastores. In quos et Ezechiel et Hieremias isdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe vescantur pascentes potius semetipsos, verum et dispersam gregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum in persecutione ecclesia destituitur a clero. Si et Spiritum quis agnoverit, audiet fugitivos denotantem. [4] Porro si eos, qui gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, immo nec licet ---- qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit; omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio ----, ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. Ceterum si grex fugere deberet, non debere praepositos gregis stare, sine causa staturos ad tutelam gregis, quam grex non desiderat, scilicet ex licentia fugae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Fuga in Persecutione
Übersetzungen dieses Werks
De Fuga in Persecutione vergleichen
De la fuite pendant la persécution vergleichen
Über das Fliehen in der Verfolgung. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - De Fuga in Persecutione

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung