• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De fuga in persecutione De Fuga in Persecutione

XIV.

[1] 'Sed quomodo colligemus?' inquis, 'quomodo dominica sollemnia celebrabimus?' Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus! Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi fides et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potest perdere, adhibitis autem redemptionem desiderare. [2] Postremo si colligere interdiu non potest, habes noctem, luce Christi luminosi adversus eam. Non potes discurrere per singulos? si tibi e[s]t in tribus ecclesia; melius, turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam; nemo quaestum de ea faciat.

[3] Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur, sed recita deum dixisse: Qui capit, capiat, id est, qui non capit, discedat. Non potest, qui pati timet, ei esse, qui passus est; at qui pati non timet, iste erit perfectus in dilectione, utique dei; perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi vocati, pauci electi; non quaeritur, qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam; et ideo paraclitus necessarius, deductor omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimere noverunt, habentes ipsum, qui pro nobis erit, sicut locuturus in interrogatione ita iuvaturus in passione.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Fuga in Persecutione
Übersetzungen dieses Werks
De Fuga in Persecutione vergleichen
De la fuite pendant la persécution vergleichen
Über das Fliehen in der Verfolgung. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - De Fuga in Persecutione

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung