I.
[1] Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam materiam abstuli mecum, plenius in eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam ei tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes [s]vos,
Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei voluntate; sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit: 'Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis.' [3] De persecutione nunc quaeritur; circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens eam inprimis deo dignam esse et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinavit? Hoc nomine iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut reprobatus iudicatur; porro iudicium soli deo competit. [4] Haec pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum martyrum et paleas negatorum, haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. [5] Si et agonem intelligi capit persecutionem, a quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos, qui proprie vicerint in persecutione vincendo, luctati revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae; ita agnosces ad eundexn agonithetam pertinere certaminis arbitrium, qui invitat ad praemium. [6] Totum, quod agitur in persecutione, gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis; quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi in tempore persecutionis? [7] Ecclesia in attonito est: tunc et fides in expeditione, sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate; nihil enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae meliores efficit dei servos.