• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XXII. *Contra Adimantum Manichaei discipulum, liber unus.*

2.

In hoc ergo dixi: Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur qui Testamentum Vetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica doctrina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint 1. Sed addendum erat, Pene, atque dicendum, Ut pene nulla in evangelica atque apostolica doctrina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint. Quid est enim quod in sermone evangelico in monte Dominus dicit, Audistis quia dictum est antiquis hoc; ego autem dico vobis 2; si nihil ipse amplius praecepit quam praeceptum est in illis veteribus Libris? Deinde regnum coelorum illi populo fuisse promissum non legimus in iis quae promissa sunt Lege data per Moysen in monte Sina 3, quod proprie Vetus dicitur Testamentum; quod praefiguratum dicit Apostolus per ancillam Sarae et filium ejus: sed et ibi figuratum est et Novum per ipsam Saram et filium ejus 4. Proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata reperiuntur, quae sunt praesentata, vel exspectantur praesentanda per Christum. Verumtamen propter quaedam praecepta non figurata, sed propria, quae non in Vetere Testamento, sed in Novo inveniuntur, cautius et moderatius diceretur, Pene nulla, quam nulla hic esse quae non sint et illic; quamvis illic sint illa duo praecepta de dilectione Dei et proximi, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et evangelica et apostolica referuntur.


  1. Cap. 3, n. 4  ↩

  2. Matth. V, 21  ↩

  3. Exod. XIX, 3-6  ↩

  4. Galat. IV, 22-31 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung