• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT PRIMUM. *Contra Academicos, libri tres.*

4.

In libro tertio: Si quid mihi videatur quaeris, inquam; in mente arbitror esse summum hominis bonum 1. Verius dixissem, In Deo: ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tanquam summo bono suo. Nec mihi illud placet quod dixi: Liquet dejerare per omne divinum 2. Item quod dixi de Academicis, quia verum noverant, cujus simile appellabant verisimile, idque ipsum verisimile appellavi falsum, quod approbabant; duas ob causas non recte dictum est: vel quod falsum esset, quod aliquo modo esset simile alicujus veri, quia in genere suo et hoc verum est; vel quod approbabant ista falsa, quae vocabant verisimilia, cum illi nihil approbarent, et affirmarent nihil approbare sapientem. Sed quia hoc ipsum verisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est ut hoc de illis dicerem. Laus quoque ipsa, qua Platonem vel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli 3 quantum impios homines non oportuit, non immerito mihi displicuit: praesertim quorum contra errores magnos defendenda est christiana doctrina. Illud etiam quod in comparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est mea, nugas esse dixi 4, quibus argumenta illa certissima ratione refutavi; quamvis jocando dictum sit, et magis ironia videatur, non debuit tamen dici. Hoc opus sic incipit: O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum.


  1. Lib. 3, c. 12, n. 27  ↩

  2. Id., c. 16, n. 35  ↩

  3. Id., c. 17, n. 37  ↩

  4. Id., c. 20, n. 45 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung