• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.

CAPUT XXV. Epistolae ad Romanos inchoata Expositio, liber unus.

Epistolae quoque ad Romanos, sicut ad Galatas, expositionem susceperam. Sed hujus operis, si perficeretur, plures libri erant futuri; quorum unum in sola disputatione ipsius salutationis absolvi, ab initio scilicet usque ad illud, ubi ait: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Factum est quippe ut immoraremur cum vellemus solvere incidentem [Col. 0624] sermoni nostro difficillimam quaestionem de peccato in Spiritum sanctum, quod non remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro. Sed deinde alia volumina cessavi adjungere exponendo Epistolam totam, ipsius operis magnitudine ac labore deterritus, et in alia faciliora deflexus sum. Ita factum est ut librum quem feceram primum, relinquerem solum, cujus esse titulum volui: Epistolae ad Romanos inchoata Expositio. Ubi quod dixi, gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem vero in reconciliatione Dei, ubicumque hoc dixi, non sic accipiendum est ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineat ad gratiam generalem, sed quod specialiter nomine gratiae remissionem significaverit peccatorum. Sicut Legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum est, Lex et Prophetae 1; et generaliter, ut in ea sint et Prophetae. Hic liber sic incipit: In Epistola quam Paulus apostolus scripsit ad Romanos.


  1. Matth. XXII, 40 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung