• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.
CAPUT VII. *Contra Faustum manichaeum, libri triginta tres.*

2.

In libro ergo tertio cum solverem quaestionem, [Col. 0633] quomodo potuerit duos patres habere Joseph, dixi quidem quod ex alio natus, ab alio fuerit adoptatus 1; sed genus quoque adoptionis dicere debui: sic enim sonat quod dixi, tanquam eum vivus adoptaverit alius pater. Lex autem filios etiam mortuis adoptabat, jubens ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem, et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret 2: quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. Uterini autem fratres fuerunt in quibus hoc contigit ut unius defuncti qui vocabatur Heli, duceret alter uxorem, id est Jacob, a quo Matthaeus narrat genitum esse Joseph: sed uterino fratri suo eum genuit, cujus filium Lucas dicit fuisse Joseph, non utique genitum, sed ex Lege adoptivum. Hoc in eorum litteris inventum est, qui recenti memoria post ascensionem Domini de hac re scripserunt. Nam etiam nomen ejusdem mulieris quae peperit Jacob patrem Joseph de priore marito Mathan, qui fuit pater Jacob, avus Joseph, secundum Matthaeum; et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cujus erat adoptivus Joseph, non tacuit Africanus. Quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram; sed tamen per adoptionem potuisse contingere ut unus homo duos haberet patres, dubitare non poteram.


  1. Cap. 3  ↩

  2. Deut. XXV, 5, 6 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung