• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.
CAPUT XV. *De Trinitate, libri quindecim.*

2.

In quorum libro undecimo cum de corpore visibili agerem, dixi: Quocirca id amare, alienari est 1. Quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse qui hoc amat. Nam non est alienari, in laudem Creatoris amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque vere beatus sit. Itemque in eodem, ubi dixi, Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi; sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae volatili, qualem vidi, adjungo alios duos pedes, quales itidem vidi 2, haec dicens non potui recolere volatilia quadrupedia quae Lex commemorat 3. Neque enim computat in pedibus duo posteriora crura quibus locustae saliunt, quas dicit mundas, et ideo discernit ab immundis talibus volatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabaei. Omnia quippe hujusmodi volatilia quadrupedia vocantur in Lege.


  1. Cap. 5, n. 9  ↩

  2. Cap. 10, n. 17  ↩

  3. Levit. XI, 20 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung