CAPUT XXV. Contra Litteras Petiliani, libri tres.
Antequam finirem libros de Trinitate, et libros de Genesi ad litteram, irruit causa respondendi Litteris Petiliani donatistae, quas adversus Catholicam scripsit, quam differre non potui. Et scripsi in hanc rem tria volumina, quorum primo primae parti Epistolae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus venerat, sed prior parva pars ejus, quanta potui celeritate et veritate respondi. Etiam ipsa Epistola est [Col. 0641] ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia caeteri duo in eadem causa libri sunt. Postea quippe invenimus totam, eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto manichaeo; verba scilicet ejus sub ipsius nomine prius ponens particulatim, et sub meo per singula responsionem meam. Sed prius quod scripseram, antequam totam reperiremus, pervenit ad Petilianum: et iratus respondere conatus est, in me potius dicens quidquid eum libuit, in causa vero omnino deficiens: quod cum posset collatis utriusque nostrum scriptis facillime adverti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curavi; sic est additus eidem nostro operi liber tertius. Hoc opus in primo libro sic incipit: Nosti nos saepe voluisse. In secundo autem sic: Primis partibus Epistolae Petiliani. In tertio autem sic: Legi, Petiliane, litteras tuas.