• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.

CAPUT XXVIII. Contra Donatistam nescio quem, liber unus. --[Non exstat]

Alterius libri quem supra commemoravi, titulum esse volui, Contra nescio quem Donatistam: ubi similiter de absolutione ordinatoris Caeciliani verus ordo temporis non est. Illud etiam quod dixi: Ad multitudinem zizaniorum, ubi intelliguntur omnes haereses, minus habet unam necessariam conjunctionem: dicendum enim fuit, Ubi intelliguntur et omnes haereses; aut, Ubi intelliguntur etiam omnes haereses. Nunc vero ita dictum est, quasi praeter Ecclesiam tantummodo sint zizania, non etiam in Ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo collecturi sunt Angeli ejus, messis tempore, omnia scandala 1. Unde et Cyprianus martyr: Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus 2. Quem sensum etiam nos alias, et maxime adversus eosdem praesentes Donatistas, in collatione defendimus. Hic liber sic incipit: Probationes rerum necessariarum quodam breviculo collectas promisimus.


  1. Matth. XIII, 36-42  ↩

  2. Cypr., Epist. 51, ad Maximum, etc. ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung