• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.

CAPUT XXXI. Quaestiones expositae contra Paganos, numero sex.

Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum cujus celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cujus est titulus: Sex quaestiones contra Paganos expositae. Earum autem prima est de resurrectione; secunda, de tempore christianae religionis; tertia, de sacrificiorum distinctione; quarta, de eo quod scriptum est, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis 1; quinta, de Filio Dei secundum Salomonem; sexta, de Jona propheta. In quarum secunda quod dixi, Salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit; non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit; sed quemadmodum ait Apostolus: Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori 2: quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit, Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam 3. Unde item dicit: Scimus quia diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti 4. De qua vocatione ait: Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta 5. Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est 6, sic incipit: Movet quosdam, et requirunt.


  1. Matth. VII, 2  ↩

  2. Rom. IX, 12, 13  ↩

  3. II Tim. I, 9  ↩

  4. Rom. VIII, 28  ↩

  5. II Thess. I, 11  ↩

  6. Epist. 102, ad Deogratias ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung