• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.

CAPUT XXXVI. De Gratia Testamenti Novi, ad Honoratum liber unus.

Eo ipso tempore quo contra Donatistas vehementer exercebamur, et contra Pelagianos exerceri jam coeperamus, amicus quidam mihi misit quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem; quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? 1 Et quid sit quod ait Apostolus, Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum 2. Et quae sint quinque virgines stultae, quaeve sapientes 3. Et quae sint tenebrae exteriores 4. Et quomodo intelligendum sit, Verbum caro factum est 5 . Ego autem intuens supra dictam haeresim novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui quaestionem de Gratia Testamenti Novi. De qua disputans, interposita expositione psalmi vigesimi primi, in cujus capite scriptum est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum; omnia illa quinque dissolvi


  1. Psal. XXI, 1; Matth. XXVII, 46.  ↩

  2. Ephes. III, 17, 18  ↩

  3. Matth. XXV, 1-12  ↩

  4. Id. XXII, 13  ↩

  5. Joan. I, 14  ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung