• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT X. *De Genesi adversus Manichaeos, libri duo.*

1.

Jam vero in Africa constitutus, scripsi duos libros de Genesi contra Manichaeos. Quamvis enim in superioribus libris quidquid disputavi, unde ostenderem Deum summe bonum et immutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum, nec ullam esse naturam malam sive substantiam, in quantum natura est atque substantia, adversus Manichaeos nostra invigilaret intentio; isti tamen duo libri apertissime adversus eos editi sunt in defensionem veteris legis, quam vehementi studio vesani erroris oppugnant. In primo, ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram 1, donec septem peragantur dies, ubi legitur Deus requievisse in die septimo. In secundo autem, ab eo quod scriptum est, Hic liber creaturae coeli et terrae 2, donec Adam et mulier ejus dimissi sunt de paradiso, et custodia posita est ligno vitae. Deinde in fine libri, errori Manichaeorum fidem catholicae veritatis opposui; quid illi dicant, et nos quid dicamus, breviter aperteque complectens.


  1. Gen. I, 1  ↩

  2. Id. II, 4 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung