• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT X. *De Genesi adversus Manichaeos, libri duo.*

3.

In secundo etiam libro illud quod posui, nomine pabuli significari posse vitam 1, cum melioris interpretationis codices non habeant, pabulum; sed, fenum; non satis apte dictum videtur. Non enim congruit feni nomen significationi vitae, quomodo pabuli. Item videor 2 non recte appellasse verba prophetica quibus scriptum est, Quid superbit terra et cinis 3? quia non in ejus libro legitur, quem certi simus appellandum esse prophetam. Nec illud Apostoli, ubi adhibet testimonium de Genesi, dicens, Factus est primus homo Adam in animam viventem 4; sicut ille voluit, intellexi, cum exponerem quod scriptum est, Insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam, vel, in animam viventem 5. Apostolus enim ad hoc adhibuit illud testimonium, ut probaret esse corpus animale: ego autem hinc putavi esse monstrandum, animalem factum prius hominem, non corpus hominis solum 6. Quod autem dixi, nulli naturae nocere peccata nisi sua 7, ideo dixi, quoniam justo qui nocet, non ei vere nocet, quandoquidem etiam mercedem ejus auget in coelis: sibi autem peccando vere nocet; quia propter ipsam voluntatem nocendi recipiet id, quod nocuit. Possunt sane Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam, et ideo dicere, parvulis aliena non nocuisse peccata, quia dixi, nulli naturae nocere peccata nisi sua; non intuentes ideo parvulos, qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, quia in primis hominibus natura humana peccavit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuere peccata, nisi sua. Per unum quippe hominem, in quo omnes peccaverunt, peccatum intravit in mundum 8: non enim nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere, nisi sua. Item in eo quod paulo post dixi, Nullum esse malum naturale 9, possunt quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine vitio primitus condita est: ipsa enim vere ac proprie natura hominis dicitur. Translato autem verbo utimur, ut naturam dicamus etiam, qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit Apostolus: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri 10. Hoc opus sic incipit: Si eligerent Manichaei quos deciperent.


  1. Lib. 2, c. 3, n. 4  ↩

  2. Id., c. 5, n. 6  ↩

  3. Eccli. X, 9  ↩

  4. I Cor. XV, 45  ↩

  5. Gen. II, 7  ↩

  6. Lib. 2, c. 8, n. 10  ↩

  7. Id., c. 29, n. 43  ↩

  8. Rom. V, 12  ↩

  9. Lib. 2, c. 29, n. 43  ↩

  10. Ephes. II, 3 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung