1.
Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manichaeos de Duabus Animabus, quarum dicunt unam partem Dei esse, alteram de gente tenebrarum, quam non condiderit Deus, et quae sit Deo coaeterna; et has ambas animas, unam bonam, alteram malam, in uno homine esse delirant: istam scilicet malam, propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum; illam vero bonam, ex adventitia Dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utramque miscuerit: et omnia quidem bona hominis illi bonae animae; omnia vero mala illi malae animae tribuunt. In hoc libro illud quod dixi, Nullam esse qualemcumque vitam, quae non eo ipso quo vita est, et in quantum omnino vita est, aa summum vitae fontem principiumque pertineat 1, ita dixi, ut tanquam creatura ad Creatorem pertinere intelligatur, non autem de illo esse tanquam pars ejus existimetur.
-
Cap. 1, n. 1 ↩