• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XV. *Contra Manichaeos, de Duabus Animabus liber unus.*

8.

Alio loco, Propterea, inquam, corporea diligendo peccamus, quia spiritualia diligere et justitia jubemur, et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus 1. Ubi quaeri potest cur, natura, et non, Gratia possumus, dixerim. Sed contra Manichaeos de natura quaestio versabatur. Et utique id agit gratia, ut sanata natura quod vitiata non potest, possit per eum qui venit quaerere et salvum facere quod perierat. Quam tamen gratiam etiam tunc recolens oravi pro familiarissimis meis qui mortifero illo adhuc tenebantur errore, et dixi: Deus magne, Deus omnipotens, Deus summae bonitatis, quem inviolabilem et incorruptibilem credi atque intelligi fas est, Trina Unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex oro, expertus in me misericordiam tuam, ne homines cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas 2. Sic utique orans, jam fide retinebam, non solum conversos ad Deum gratia ejus adjuvari, ut proficiant ac perficiantur, ubi adhuc dici potest, pro merito conversionis illorum istam dari [Col. 0612] gratiam; verum etiam ut convertantur ad Deum, ad ipsam Dei gratiam pertinere: quandoquidem pro eis oravi qui erant ab illo nimis aversi, atque ut ad illam converterentur oravi. Hic liber sic incipit: Opitulante Dei misericordia.


  1. Cap. 13, n. 20  ↩

  2. Cap. 15, n. 24 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung