• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT PRIMUM. *Contra Academicos, libri tres.*

2.

Sed in eisdem tribus libris meis, non mihi placet toties me appellasse Fortunam 1; quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine intelligi, sed fortuitum rerum eventum, vel in corporis nostri, vel in externis bonis aut malis. Unde et illa verba sunt, quae nulla religio dicere prohibet, Forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito: quod tamen totum ad divinam revocandum est providentiam. Hoc etiam ibi non tacui, dicens: Etenim fortasse, quae vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cujus ratio et causa secreta est. Dixi quidem hoc, verumtamen poenitet me sic illic nominasse fortunam, cum videam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet, Hoc Deus voluit, dicere, Hoc voluit fortuna. Quod autem quodam loco dixi, Ita comparatum est, sive pro meritis nostris, sive pro necessitate naturae, ut divinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat, etc. 2, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer; aut satis erat dicere, pro meritis nostris, sicut verum est ex Adam tracta miseria; nec addere, sive pro necessitate naturae, quandoquidem naturae nostrae dura necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est. Itemque illic quod dixi, Nihil omnino colendum esse, totumque abjiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus [Col. 0586] attingit 3; addenda erant verba, ut diceretur quidquid mortalis corporis ullus sensus attingit: est enim sensus et mentis. Sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt, et sensibilia non nisi corporalia. Itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas evitata, nisi apud eos quorum consuetudo est locutionis hujus. Item dixi: Quid censes aliud esse beate vivere, nisi secundum id quod in homine optimum est, vivere? Et quid dixerim, in homine esse optimum, paulo post explicans: Quis, inquam, dubitaverit, nihil esse aliud hominis optimum, quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare convenit caetera quaeque in homine sunt? Haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest 4. Hoc quidem verum est; nam quantum attinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio: sed non secundum ipsam debet vivere, qui beate vult vivere, alioquin secundum hominem vivit, cum secundum Deum vivendum sit, ut possit ad beatitudinem pervenire; propter quam consequendam non seipsa debet esse contenta, sed Deo mens nostra subdenda est. Item respondens ei, cum quo disputabatur: Hic plane, inquam, non erras; quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optaverim 5. Hoc licet non serio, sed joco dictum sit, nollem tamen eo verbo uti. Omen quippme legisse non recolo, sive in sacris Litteris nostris, sive in sermone cujusquam ecclesiastici disputatoris: quamvis abominatio inde sit dicta, quae in divinis Libris assidue reperitur.


  1. Lib. 1, c. 1, n. 1 et 7  ↩

  2. Ibid.  ↩

  3. Ibid., n. 3  ↩

  4. Ibid., c. 2, n. 5  ↩

  5. Ibid., c. 4, n. 11 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung