• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XIX. *De Sermone Domini in monte, libri duo.*

4.

Sane quod ait Dominus, Quicumque solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, et caetera, usque ad eum locum ubi ait, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 1; multo melius et convenientius exposui in aliis posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere longum est. Ad hoc autem iste ibi perducitur sensus 2, ut eorum sit justitia major, quam Scribarum et Pharisaeorum, qui dicunt et faciunt. De Scribis quippe et Pharisaeis alio loco ipse Dominus ait: Dicunt enim, et non faciunt 3. Illud etiam melius intelleximus postea quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo 4. Codices enim graeci non habent, sine causa, sicut hic positum est; quamvis idem ipse sit sensus. Illud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo; quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur.


  1. Id. V, 18-20  ↩

  2. Lib. 1, c. 9, n. 21  ↩

  3. Matth. XXIII, 3  ↩

  4. Id. V, 22 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung