• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT XIX. *De Sermone Domini in monte, libri duo.*

9.

Alio loco in eo quod dixi, Ob hoc dixisse Dominum, « Sufficit dici malitia sua » 1, quia cibos sumere urgebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror quia poenalis nobis est; pertinet enim ad hanc fragilitatem quam peccando meruimus 2, non attendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. Sic enim erant immortales in corpore nondum spirituali, sed animali, ut tamen in ejusmodi immortalitate corporalibus alimentis uterentur. Item quod dixi 3, Quam sibi Deus elegit « gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam » 4, non ideo dixi, quia nunc ex omni parte jam talis est; quamvis ad hoc electa non dubitaretur, ut talis sit quando Christus apparuerit vita ejus: tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria; propter quam gloriam dicta est Ecclesia gloriosa. Item quod Dominus ait, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis, operose quidem tria ista quid inter se differant exponendum putavi 5; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe ostendit, ubi eodem verbo cuncta conclusit, dicens: Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se 6? non enim dixit, petentibus, et quaerentibus, et pulsantibus. Hoc opus sic incipit: Sermonem quem locutus est Dominus.


  1. Matth. VI, 34  ↩

  2. Lib. 2, c. 17, n. 56  ↩

  3. Id., c. 19, n. 66  ↩

  4. Ephes. V, 27  ↩

  5. Lib. 2, c. 21  ↩

  6. Matth. VII, 7, 11 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Retractationes (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Le Rétractations vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung