Edition
ausblenden
Confessiones (CSEL)
Caput 22
Absit, domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi, absit, ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. est enim gaudium, quod non datur inpiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. et ipsa est beata vita, gaudere de te, ad te, propter te: ipsa est et non est altera. qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum verum. ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur.
Edition
ausblenden
Confessiones (PL)
CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.
32. Absit, Domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi; absit ut quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim gaudium quod non datur impiis 1, sed eis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te, propter te; ipsa est, et non est altera. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur.
-
Isai. XLVIII, 22 ↩