Edition
ausblenden
Confessiones (CSEL)
Caput 41
Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici, et dexteram tuam invocari ad salutem meam. vidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest? proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es veritas super omnia praesidens. at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium, sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse, quid verum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.
Edition
ausblenden
Confessiones (PL)
CAPUT XLI. Triplex cupiditas.
66. Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici; et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio, et repercussus dixi: Quis illuc potest? Projectus sum a facie oculorum tuorum 1. Tu es Veritas super omnia praesidens: at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium; sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid verum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.
-
Psal. XXX, 23 ↩